monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, XV. <<<     >>> XVII.

CAPUT XVI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Iudicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.
2 Sed utrum hoc iudicium ex humili corde quaesierit, facile cognoscimus, si subsequentia eius verba pensemus. Sequitur:
3 Quia dixit Iob: Iustus sum, et Deus subvertit iudicium meum. In iudicando enim me mendacium est; et violenta sagitta mea absque ullo peccato.
4 Haec beatum Iob dixisse queritur, quae tamen quia minime dixerit, requisita sacrae historiae verba testantur. Sed qui iudicium aeque quaesierat, ex culpa quam finxit, protinus sententiam promulgat. Nam sequitur:
5 Quis est vir, ut est Iob, qui bibit subsannationem quasi aquam, qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis?
6 Ecce iudicium quaerens iudicium protulit, et post allegationem suam nulla beati Iob exspectata sententia, eum damnatione dignum ex reproborum societate iudicavit. Ait enim: Quis est vir, ut est Iob? Ut utique subaudiamus, nullus. Atque subiungit: Qui bibit subsannationem quasi aquam. Aqua autem cum bibitur, ita liquide sumitur, ut ad sorbendum nulla sui pinguedine retardetur. Subsannationem vero ut aquam bibere est Deum sine aliquo obstaculo cogitationis irridere, ut in eo quod superbit lingua vel conscientia, nulla trepidatio contradicat. Haec autem eius sententia super beatum Iob quantum a tramite veritatis exorbitet, illa Domini attestatione cognoscimus, qua ad diabolum dicit: Nunquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra? Ecce quem Veritas dicit absque comparatione iustum, eum Eliu asserit absque comparatione peccatorem. Sed haec esse propria arrogantium praedicatorum solent, ut etiam afflictos auditores suos magis districte corripere appetant, quam blande refovere. Plus enim student, ut mala obiurgando increpent, quam bona laudando confirment. Superiores quippe videri desiderant, et magis gaudent cum eorum animum ira elevat, quam cum charitas exaequat. Semper invenire optant quod increpando rigide feriant. Unde scriptum est: In ore stulti virga superbiae, quia videlicet percutere rigide scit, sed compati humiliter nescit.
7 Solent etiam praedicatores iusti auditores suos obiurgando corripere, solent in eorum vitia districta increpatione saevire. Unde scriptum est: Verba sapientium quasi stimuli, et sicut clavi in altum defixi. Recte autem eorum verba clavi vocati sunt, quia culpas delinquentium nesciunt palpare, sed pungere. An Ioannis verba clavi non erant, cum dicebat: Progenies viperarum, quis vobis demonstravit fugere ab ira ventura? An verba Stephani clavi non erant, cum dicebat: Vos semper Spiritui sancto resistitis. An verba Pauli clavi non erant, cum dicebat: O insensati Galatae, quis vos fascinavit? Et rursum cum Corinthiis diceret: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Sed necesse est ut caute videamus quia praedicatores iusti in ipsis quos corrigunt, cum ex parte alia fortasse aliquid bonae operationis inveniunt, ad eadem obiurgationis verba cum quanta dispensatione descendunt. Ecce Paulus Corinthios docens, eosque in culpa divisionis aspiciens exorsus est, dicens: Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu, quia in omnibus divites facti estis in illo. Multum profecto laudavit quos in Christo divites in omnibus dixit. Et ecce adhuc blandimenta multiplicat, dicens: In omni verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis. Testimonium Christi confirmatum est in vobis, dixit, ac si opere peregissent quod doctrina didicerant. Et mox in laudis consummatione subiunxit: Ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi. Quaeso te, Paule, istis tot favoribus iam quo tendas insinues. Et ecce paulo post sequitur: Obsecro vos autem, fratres, per misericordiam Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt.. De quibus contentionibus paulo post subdidit, dicens: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Ecce quibus laudibus ad aperta correptionis verba descendit; ecce in corde audientium quam blanda favoris manu viam districtae increpationis aperuit. Prius namque superborum brachia studuit per blandimentorum vincula religare, ut postmodum potuisset vulnus superbiae ferro correptionis incidere. Erant profecto in Corinthiis et quae laudari debuissent, erant et quae argui. Peritus itaque medicus prius sana membra, quae circa vulnus erant, laudando palpavit, et postmodum putridum sinum vulneris feriendo transfixit. Habet ergo in sanctis praedicatoribus ad utraque aptum doctrinae regula pondus suum, ut et recta faventes nutriant, et perversa animadvertentes abscindant.
8 Aliud est percutere cum iustitia stimulat, aliud cum inflat superbia. Quis in correptione servandus modus. Hunc ignorant superbi. Nonnunquam vero etiam praedicatores iusti rigide feriunt. Sed aliud est cum iustitia stimulat, aliud cum superbia inflat. Iusti cum severe corrigunt, internae dulcedinis gratiam non amittunt. Nam saepe pro inquietudine refrenanda pravorum duritiam districti vigoris assumunt, sed intus charitatis igne liquefiunt, atque eorum amore ardent, in quos aspera correptione saeviunt; seque etiam eis intrinsecus in secreto cordis humiliant, quos foris duris animadversionum stimulis quasi despiciendo castigant. Plerumque autem et non despiciendo despiciunt, et non desperando desperant, ut tanto eos celerius a culpa pavescere ac resilire faciant, quanto iam quasi vicinius mortis foveam ostentant. Saepe etiam quodam decenti moderamine suas culpas coram discipulis indicant, ut illi audientes discant quomodo semetipsos de suis actionibus subtiliter reprehendant. Tanta autem dispensatione se temperant, ut neque cum se erigunt intrinsecus rigidi sint, neque rursum cum se humiliant extrinsecus remissi, quia et in disciplina humilitatem custodiunt, et in humilitate disciplinam. Paulus disciplinam tenuit, cum Corinthiis diceret: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Sed humilitatem in disciplina non perdidit, quia deprecando praemisit, dicens: Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Rursum humilitatem tenuit, cum eisdem Corinthiis loquens paulo latius fortasse quam voluerat, semetipsum reprehendit, dicens: Factus sum insipiens. Sed disciplinam in hac humilitate non perdidit, quia illico adiunxit: Vos me coegistis. Exemplum magnae humilitatis exhibuit, cum discipulis dixit: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Iesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per Christum. Sed in hac humilitate disciplinae iustitiam non amisit, qui eisdem delinquentibus dicit: Quid vultis, in virga veniam ad vos? et caetera. Sciunt ergo praedicatores sancti utroque moderamine artem magisterii temperare, et cum delinquentium reatus inveniunt, sciunt modo severe corripere, modo humiliter deprecari. Sed cum arrogantes viri eos imitari appetunt, sumunt ab eis aspera verba correptionis, et sumere ab eis veraciter nesciunt preces humilitatis. Magis enim terribiles possunt esse quam mites; et idcirco discunt unde se erigant, et discere negligunt, ut animum submittant. Cumque admonere delinquentes placide nesciunt, nimio rigoris usu per invectionis iracundiam, etiam contra recte agentes effrenantur. Quorum iste Eliu speciem tenens, beatum Iob non refovet, sed obiurgat, dicens: Quis est vir, ut est Iob, qui bibit subsannationem quasi aquam, qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis? Et quia aliena semper est a veritate superbia, mox et ad falsa prorumpit, dicens:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, XV. <<<     >>> XVII.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16