monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, X. <<<     >>> XII .

CAPUT XI.. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos.
2 De hoc tentato flagellatoque homine dictum superius fuerat: Abominabilis ei fit in vita sua panis; et appropinquavit corruptioni anima eius, et vita illius mortiferis. Inferius vero subnexum est: Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit; et videbit faciem eius in iubilo, et liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret. In his itaque iam collectis coacervatisque sententiis, et supra moeror amaritudinis, et infra subiuncta est laetitia securitatis; moxque post haec dicitur: Haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos. Ac si diceret: Quod semel de uno dixi, hoc tribus vicibus per singulos agitur. Sed solerter intuendum est quae tres istae vices sint quibus unusquisque homo anxietate moeroris afficitur, et post moerorem protinus ad securitatem laetitiae revocatur. Id enim superius, sicut iam dixi, narraverat, quod et gravis prius moeror afficit, et magna postmodum laetitia attollit. Igitur si vigilanter intendimus, has tres vices moeroris et laetitiae in uniuscuiusque electi animo istis alternari modis invenimus, id est conversione, tentatione et morte.
3 In prima quippe quam diximus conversionis vice gravis moeror est, cum sua unusquisque peccata considerans, curarum saecularium vult compedes rumpere, et viam Dei per spatium securae conversationis ambulare; desideriorum temporalium onus grave abiicere, et leve iugum Domini libera servitute portare. Cogitanti enim ista occurrit illa familiaris sua delectatio carnalis, quae inveterata dudum, quanto eum diutius tenuit, tanto arctius astringit, atque a se tardius abire permittit. Et quis ibi moeror, quae anxietas cordis, quando hinc spiritus vocat, hinc caro revocat; hinc amor novae conversationis invitat, hinc usus vetustae perversitatis impugnat; hinc desiderio ad coelestem patriam flagrat, et hinc in semetipso carnalem concupiscentiam tolerat, quae eum etiam aliquo modo invitum delectat? Recte ergo de hoc amarescente homine dici potest: Abominabilis ei fit in vita sua panis; et appropinquavit corruptioni anima eius, et vita illius mortiferis. Sed quia divina gratia diu nos istis difficultatibus affici non permittit, ruptis peccatorum nostrorum vinculis citius nos ad libertatem novae conversationis consolando perducit, et praecedentem tristitiam subsequens laetitia refovet; ita ut conversi uniuscuiusque animus eo magis ad votum suum perveniendo gaudeat, quo magis se pro illo meminit laborando doluisse. Fit cordi immensa laetitia, quia ei quem desiderat, iam per spem securitatis propinquat, ut recte de hoc dici debeat: Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit; et videbit faciem eius in iubilo. Vel certe: Liberavit animam suam ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
4 At ne conversus quisque iam sanctum se esse credat, et quem moeroris pugna superare non valuit, ipsa postmodum securitas sternat, dispensante Deo permittitur ut post conversionem suam tentationum stimulis fatigetur. Iam quidem per conversionem Rubrum mare transitum est; sed adhuc in eremo vitae praesentis ante faciem hostes occurrunt. Iam peccata praeterita velut exstinctos Aegyptios post terga relinquimus; sed adhuc nocentia vitia, quasi alii hostes obviant, ut ad terram promissionis pergentibus coeptum iter intercludant. Iam priores culpae, velut insequentes adversarii, sola divina virtute prostratae sunt, sed tentationum stimuli, quasi hostes alii contra faciem veniunt, qui et cum nostro labore superentur. Conversio videlicet securitatem parit, mater autem negligentiae solet esse securitas. Ne ergo securitas negligentiam generet, scriptum est: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Non enim ait, ad requiem, sed ad tentationem, quia hostis noster adhuc in hac vita nos positos, quanto magis nos sibi rebellare conspicit, tanto amplius expugnare contendit. Eos enim pulsare negligit, quos quieto iure possidere se sentit. Contra nos vero eo vehementius incitatur, quo ex corde nostro quasi ex iure propriae habitationis expellitur. Hoc enim in seipso Dominus sub quadam dispensatione figuravit, qui diabolum non nisi post baptisma se tentare permisit, ut signum nobis quoddam futurae conversionis innueret, quod membra eius postquam ad Deum proficerent, tunc acriores tentationum insidias tolerarent. Post primam igitur vicem moeroris atque laetitiae, quam unusquisque per studium conversionis agnoscit, haec secunda suboritur, quia ne securitatis negligentia dissolvatur, impulsu tentationis afficitur. Et quidem quisque in ipso conversionis initio magna plerumque excipitur dulcedine consolationis, sed durum laborem postmodum experitur probationis.
5 Tres quippe modi sunt conversorum, inchoatio, medietas, atque perfectio. In inchoatione autem inveniunt blandimenta dulcedinis, in medio quoque tempore certamina tentationis, ad extremum vero perfectionem plenitudinis. Prius ergo illos dulcia suscipiunt, quae consolentur; postmodum amara, quae exerceant; et tunc demum suavia atque sublimia, quae confirment. Nam et sponsam suam vir quisque prius dulcibus blandimentis fovet, quam tamen iam coniunctam asperis increpationibus probat, probatam vero securis cogitationibus possidet. Unde et plebs Israelitica, cum despondente se Deo ad sacras mentis nuptias ex Aegypto vocaretur, quasi arrharum vice prius accepit blandimenta signorum; coniuncta autem, probationibus exercetur in eremo; probata vero, in repromissionis terra virtutis plenitudine confirmatur. Ante igitur in miraculis degustavit quod appeteret, postmodum in labore tentata est si custodire noverit quod gustasset; ad extremum quoque plenius accipere meruit, quod laboribus probata custodivit. Ita ergo vitam uniuscuiusque conversi, et inchoatio blanda permulcet, et aspera medietas probat, et plena post perfectio roborat.
6 Initia conversionis pacatissima excipiunt graves tentationes. Nam saepe conversi quique in ipso adhuc aditu inchoationis suae, vel tranquillitatem pacatissimam carnis, vel dona prophetiae, vel praedicamenta doctrinae, vel signorum miracula, vel gratiam curationis accipiunt; post haec autem duris tentationum probationibus fatigantur, a quibus tentationibus adhuc, cum inciperent, valde liberos se esse crediderunt. Quod divinae gratiae dispensatione agitur, ne in inchoatione sua tentationum asperitate tangantur, quia si eorum initia amaritudo tentationis exciperet, tam facile ad ea quae reliquerant redirent quam nec longius discesserant; nam contemptis prius vitiis, quasi iuxta positis replicarentur. Unde et scriptum est: Cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Dominus per viam terrae Philisthiim, quae vicina est, reputans ne forte poeniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Aegyptum. Ex Aegypto itaque exeuntibus e vicino bello subtrahuntur, quia derelinquentibus saeculum qnaedam prius tranquillitas ostenditur, ne in ipsa sua teneritudine atque inchoatione turbati, ad hoc territi redeant quod evaserunt. Prius ergo suavitatem securitatis sentiunt, prius pacis quiete nutriuntur; post cognitam vero dulcedinem, tanto iam tolerabilius tentationum certamina sustinent, quanto in Deo altius cognovere quod ament. Unde et Petrus prius in montem ducitur, prius claritatem transfigurationis Dominicae contemplatur, et tunc demum tentari ancilla interrogante permittitur, ut per tentationem factus sibi ex infirmitate conscius, ad illud flendo et amando recurreret quod vidisset; et cum eum timoris unda in peccati pelagus raperet, esset prioris dulcedinis anchora quae retineret. Saepe autem tam diutina sunt tentationum certamina, quam longa inchoationum fuerant blandimenta. Saepe vero maius datur in inchoatione dulcedinis, minus autem in labore probationis. Saepe minus in inchoatione dulcedinis, maius in labore probationis. Nunquam vero laborem tentationis dispar sequitur perfectio firmitatis, quia iuxta summam certaminis remuneratur quisque plenitudine perfectionis. Plerumque autem in eo quisque conversus labitur, quod dum quibusdam donis gratiae, dulcedine inchoationis excipitur, confirmationem accepisse se perfectionis arbitratur, et plenitudinis consummationem aestimat, quae adhuc blandimenta esse inchoationis ignorat. Unde fit ut dum subita tentationis procella tangitur, despectum se Deo et perditum suspicetur. Qui si inchoationi suae non passim crederet, adhuc in prosperis positus, mentem ad adversa praepararet, et vitiis venientibus postmodum tam firmius resisteret quam ea etiam sagacius praevidisset. Quae quidem tranquillius si praevidet tolerat. Eorum tamen omnino certamina, etiamsi praevideat, non declinat, quia cursus nostri itineris nequaquam peragitur sine pulvere tentationis.
7 Plerumque autem conversus quisque talibus tentationum stimulis agitatur, qualibus ante conversionis gratiam nunquam pulsatum se esse reminiscitur, non quia tunc haec eadem radix tentationis deerat, sed quia non apparebat. Humanus quippe animus multis cogitationibus occupatus, saepe sibimetipsi aliquo modo manet incognitus, ut omnino quod tolerat nesciat, quia dum per multa spargitur, ab interna sui cognitione removetur. Si autem Deo vacare appetat, et ramos multimodae cogitationis abscidat, tunc libere conspicit, quod de intima radice carnis procedit. Carduus namque si nascatur in via, itinerantium pedibus teritur, atque ipso usu transeuntium eius superficies ne appareat confricatur. Sed quamvis desuper fruticantes spinae non appareant, subter tamen radix occulta perdurat. Si autem eum transeuntium pedes terere et calcare cessaverint, mox in superficiem surgendo progreditur, et per spinam prodit in publicum quidquid in radice vivebat occultum. Ita et in corde saecularium saepe occulta quaedam tentationum radix non facile apparet exsurgere, quia velut in via actionum sita transeuntium teritur pede cogitationum, et per innumeras curas quasi multis itinerantibus premitur, ne videatur. Si autem per conversionis gratiam a via cordis curarum turba removetur, ut nulla actionum insolentia conterat, nullus cogitationum tumultus premat, tunc quod occultum latebat agnoscitur, tunc de radice vitiorum pungit libere spina tentationum. Contra quam bene viventis manu agitur ut, in quantum potest fieri, non tegatur occulta, sed radicitus evellatur. Quod donec fiat, uniuscuiusque conversi animum ita haec spina conturbat, ut saepe percussione subita pene superari se sentiat, eiusque vulnus medullitus inflictum exitialiter pertimescat.
8 Plerumque vero ipsi tentationum stimuli, dum in usum veniunt, dilatantur, et non quidem acriores, sed longiores existunt. Minus autem dolent, sed magis inficiunt, quia dum menti diutius adhaerent, tanto fiunt minus pavendi, quanto magis assueti. Inter haec ergo deprehensa mens huc illucque distenditur, et multiplicibus tentationum aestibus dissipatur, et saepe hinc inde provocata, cui tentanti vitio obviet, vel quod primum impugnet, ignorat. Unde plerumque evenit ut dum nimis insurgentia vitia cruciant, dum repugnantis animum iamiamque quasi in lapsum desperationis inclinant, conversus quisque hanc ipsam sublimitatis viam, quam sibi ad remedium eligit, expavescat, et quasi in summo eductus titubat, qui in imo solidius stabat. Ita vero circumfrementibus tentationum motibus angustatur, ut recte de eo dici debeat: Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis. Vel certe: Appropinquavit corruptioni anima eius, et vita illius mortiferis. Sed quia misericors Deus probari nos permittit tentationibus, non reprobari, sicut scriptum est: Fidelis autem Deus, qui non patitur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere, citius nobis consolationis ope succurrit, et surgentes tentationum stimulos mitigat, impugnantesque se cogitationum motus interna pace tranquillat. Moxque anima immensam de spe coelesti laetitiam percipit, dum devictum malum respicit, quod toleravit, ut iure de hoc tentato liberatoque homine dici debeat: Videbit faciem eius in iubilo; et, liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret. Istis itaque duabus vicibus, id est conversionis et probationis, per moerorem laetitiamque transactis, superest tertia, cuius et moerorem adhuc sustineat, et gaudia consequatur.
9 Post conversionis namque certamina, post probationis aerumnam, restat adhuc dura tentatio, quia venire non potest ad petrectae gaudia libertatis, nisi prius debitum solverit humanae conditionis. Conversus autem quisque sibi caute sollicitus, tacite secum considerare non cessat, aeternus iudex quam districtus adveniat, suumque terminum quotidie prospicit, et ante severitatem tantae iustitiae quas rationes vitae suae sit positurus attendit. Etsi cuncta prava opera, quae intelligere potuit, devitavit, venturus tamen coram districto iudice, illa magis quae in semetipso non intelligit, pertimescit. Quis enim considerare valeat quanta mala per momenta temporum ipsis inconstantibus cogitationum motibus perpetramus? Facile est enim opera perversa vitare, sed nimis difficile est ab illicita cogitatione cor tergere. Et tamen scriptum est: Vae vobis qui cogitatis inutile. Et rursum: In die cum iudicabit Dominus occulta hominum. Qui etiam praemisit: Inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium. Et rursum: Labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala. Et rursum: Etenim in corde iniquitates operamini in terra. Humana autem anima semel aeternitatis statum deserens, ad fluxum temporalitatis delapsa, hanc mutabilitatem alternantium motionum, quam dum caderet volens appetiit, dum conatur surgere, cogitur invita tolerare. Inde quippe punita est unde delectata, quia inde conversa habet laborem certaminis, unde perversa appetiit gaudium voluptatis. Saepe ergo electis etiam nolentibus in cogitatione subrepitur quod in se quidem solerter inspiciunt, et ante Dei oculos quanti sit reatus attendunt; et cum de his omnibus semper iudicia districta pertimescant, tunc tamen haec vehementer metuunt, cum ad solvendum humanae conditionis debitum venientes, districto iudici appropinquare se cernunt. Et fit tanto timor acrior, quanto et retributio aeterna vicinior. Ante oculos autem cordis nihil inane tunc transvolat de phantasmate cogitationis, quia subductis e medio omnibus, se et illum tantummodo considerant, cui appropinquant. Crescit pavor vicina retributione iustitiae, et urgente solutione carnis, quanto magis districtum iudicium iamiamque quasi tangitur, tanto vehementius formidatur. Et si ea quae sciunt nunquam se praetermisisse meminerunt, formidant tamen illa quae nesciunt, quia videlicet semetipsos diiudicare et comprehendere omnino non possunt, atque urgente exitu, subtiliori terrentur metu. Unde Redemptor noster solutioni carnis appropinquans, et membrorum suorum servans speciem, factus in agonia, coepit prolixius orare. Quid enim pro se ille cum in agonia esset peteret, qui in terris positus coelestia cum potestate tribuebat? Sed appropinquante morte, nostrae mentis in se certamen expressit, qui vim quamdam terroris ac formidinis patimur, cum per solutionem carnis aeterno propinquamus iudicio. Neque enim tunc cuiuslibet anima immerito terretur, quando post pusillum hoc invenit, quod in aeternum mutare non possit.
10 Consideramus quippe quod viam vitae praesentis nequaquam sine culpa transire potuimus, consideramus etiam quia nec hoc quidem sine aliquo reatu nostro est, quod laudabiliter gessimus, si remota pietate iudicemur. Quis enim nostrum vitam praecedentium patrum valeat vel superare, vel assequi? Et tamen David dicit: Ne intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Paulus cum diceret: Nihil mihi conscius sum, caute subiunxit: Sed non in hoc iustificatus sum. Iacobus dicit: In multis enim offendimus omnes. Ioannes dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Quid ergo facient tabulae, si tremunt columnae? Aut quomodo virgulta immobilia stabunt, si huius pavoris turbine etiam cedri quatiuntur. Solutioni ergo carnis appropinquans, nonnunquam terrore vindictae etiam iusti anima turbatur. Cui et si quid tranquillum in hac vita sapere potuit, mortis articulo interveniente concutitur, ut iure dici debeat: Abominabilis fit ei panis in vita sua, et animae eius cibus ante desiderabilis. Vel certe propter pavoris poenam hoc, quod illic subditur: Appropinquavit corruptioni anima eius, et vita illius mortiferis.
11 Sed quia iustorum animae a levibus quibusque contagiis ipso saepe mortis pavore purgantur, et aeternae retributionis gaudia iam ab ipsa carnis solutione percipiunt, plerumque vero contemplatione quadam retributionis internae etiam priusquam carne exspolientur hilarescunt, et dum vetustatis debitum solvunt, novi iam muneris laetitia perfruuntur, recte dicitur: Videbit faciem eius in iubilo. Vel certe: Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret. Iusti itaque anima in iubilo faciem Dei conspicit, quia tantum de laetitia interna percipit, quantum capere vel assumpta vix possit. Ibi igitur lucem vivens videt, quia spiritalem oculum in radios aeterni solis infigit. Ibi lucem vivens videt, quia omni iam mutabilitatis vicissitudine atque obumbratione calcata, veritati aeternitatis inhaeret; eique inhaerendo quem cernit, ad similitudinem incommutabilitatis assurgit, atque in semetipsam auctoris sui inconversibilem speciem dum respicit assumit. Quae enim ad mutabilitatem per semetipsam lapsa est, ad immutabilitatis statum immutabilitatem videndo formatur. Igitur Eliu de afflicto hoc liberatoque homine, quia prius moeroris amaritudinem et postmodum gaudia consolationis expressit, apte subiunxit: Haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, videlicet conversionis, probationis, et mortis, quia per tria haec, et duris primum stimulis moeroris afficitur, et magnis postmodum securitatis gaudiis refovetur. Et quia electi uniuscuiusque mens iisdem tribus vicibus, id est vel labore conversionis, vel tentatione probationis, vel formidine solutionis atteritur, atque ipsa attritione purgata liberatur, apte subiungitur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, X. <<<     >>> XII .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11