monumenta.ch > Lucanus > sectio 683 > 3
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, II. <<<     >>> IV.

CAPUT III. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Miserebitur eius, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem, inveni in quo ei propitier.
2 Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus in eo miseretur homini, quo formam hominis sumpsit ; qua misericordia pro redempto homine dicit Patri: Libera eum, ut non descendat in corruptionem. Sicut iam supra diximus, dicere eius est Libera hominem, naturam hominis assumendo liberam demonstrare. Ex ea quippe carne quam sumpsit, etiam hanc ostendit liberam quam redemit. Quae redempta videlicet caro nos sumus, qui cognitione nostri reatus astringimur. Sed Mediatoris tanti aequitate liberamur, sicut ipse ait: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. Et bene pro hoc redempto homine dicitur: Non descendat in corruptionem. Superius enim dictum fuerat: Appropinquabit corruptioni anima eius; postmodum dicitur: Non descendat in corruptionem. Ac si diceret: Quia cognoscendo infirmitatem suam, esse se corruptioni proximum non ignorat, idcirco ad corruptionis interitum non descendat. Ad corruptionem enim iuste descenderet, si suis viribus longe se a corruptione esse iudicaret. Sed quia corruptioni appropinquavit humiliter, debet ab ea misericorditer liberari: ut eo contra impugnantia vitia fortis sit, quo se suis meritis agnoscit infirmum. Quisquis enim supra se extollitur, ipso elationis suae pondere gravatur; et eo se in infimis mergit, quo, in superbiae vitium proruens, ab eo qui vere excelsus est elongavit; atque inde magis ima appetit, unde se coniunctum summis aestimavit; sicut per prophetam extollenti se animae dicitur: Quo pulchrior es descende, et dormi cum incircumcisis. Omnis enim qui foeditatem infirmitatis suae considerare negligit, sed per elationis fastum virtutis suae gloriam attendit, unde pulchrior est, inde descendit, quia extollendo se de suis meritis, inde in ima interitus corruit, unde gloriosum se esse iudicavit. Qui descendens cum incircumcisis dormit, quia in aeterna morte cum caeteris peccatoribus deficit. Quia ergo homo iste humiliter corruptioni se propinquum esse cognovit, bene de eo dicitur: Libera eum, ut non descendat in corruptionem, ut eo magis evadat poenam, quo oculos suos non advertit ad culpam. Quia vero nullus erat cuius meritis nobis Dominus propitiari debuisset; Unigenitus Patris, formam infirmitatis nostrae suscipiens, solus iustus apparuit, ut pro peccatoribus intercederet.
3 Et bene pro redempto homine isto loquens angelus dicit: Inveni in quo propitier ei. Ac si aperte Mediator Dei et hominum dicat: Quia nullus hominum fuit qui coram Deo intercessor iustus pro hominibus appareret, memetipsum ad propitiandum hominibus hominem feci, et dum me hominem exhibui, in quo iuste hominibus propitiarer inveni. Et quia infirmitatem suscipiens Dominus, dum poenam nostram moriendo toleravit, corruptionem nostram resurgendo mutavit, bene iste angelus mortalitatis nostrae flagella subiungit, eorumque miseretur, dicens: