monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2 > 5
    >>> VI .

CAPUT V. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: Iunior sum tempore, vos autem antiquiores; idcirco demisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam. Sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.
2 Cuncta haec, quae ab eo per tumorem superbiae proferuntur, cursim potius perstringenda sunt quam attentius exponenda. Quae enim soliditate gravitatis carent, expositionis subtilitate non indigent. Sed solum puto breviter intimandum quod Eliu quandiu pro aetatis suae respectu tacuit, sapientior fuit; cum vero in aliis annorum multitudinem, semetipsum praeferens, despicit, quam pueriliter desipiat ostendit. Nam contra eius sententiam et aetas prolixior loquitur, et per annorum multitudinem sapientia docetur, quia etsi longaevitas sensum non praebet, usu tamen vehementer exercet. Sequitur: