monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, XIV . <<<     >>> XVI.

CAPUT XV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam.
2 Haec sunt namque verae humilitatis testimonia, et iniquitatem suam quemque cognoscere, et cognitam voce confessionis aperire. At contra, usitatum humani generis vitium est, et latendo peccatum committere, et commissum negando abscondere, et convictum defendendo multiplicare. Ex illo quippe lapsu primi hominis haec augmenta nequitiae ducimus, ex quo ipsam radicem traximus culpae. Sic namque ille dum lignum vetitum contigisset, abscondit se a facie Domini inter ligna paradisi. In qua absconsione, scilicet quia Deum latere non poterat, non latendi effectus describitur, sed affectus notatur. Qui cum argueretur a Domino, quod de ligno vetito contigisset, illico respondit: Mulier quam dedisti mihi sociam ipsa mihi dedit de ligno, et comedi. Ipsa quoque mulier inquisita respondit, dicens: Serpens decepit me, et comedi. Ad hoc quippe requisiti fuerant, ut peccatum quod transgrediendo commiserant confitendo delerent. Unde et serpens ille persuasor, qui non erat revocandus ad veniam, non est de culpa requisitus. Interrogatus itaque homo est ubi esset, ut perpetratam culpam respiceret, et confitendo cognosceret quam longe a conditoris sui facie abesset. Sed adhibere sibimet utrique defensionis solatia quam confessionis elegerunt. Cumque excusare peccatum voluit vir per mulierem, mulier per serpentem, auxerunt culpam, quam tueri conati sunt: oblique Adam Dominum tangens, quod ipse peccati eorum auctor exstiterit, qui mulierem fecit; et Eva culpam ad Dominum referens, qui serpentem in paradiso posuisset. Qui enim ore diaboli fallentis audierant: Eritis sicut dii, quia Deo esse similes in divinitate nequiverunt, ad erroris sui cumulum Deum sibi facere similem in culpa conati sunt. Sic ergo reatum suum dum defendere moliuntur, addiderunt ut culpa eorum atrocior discussa fieret quam fuerat perpetrata.
3 Unde nunc quoque humani generis rami ex hac adhuc radice amaritudinem trahunt, ut cum de vitio suo quisque arguitur, sub defensionum verba quasi sub quaedam se arborum folia abscondat, et velut ad quaedam excusationis suae opaca secreta faciem conditoris fugiat, dum non vult cognosci quod fecit. In qua videlicet occultatione non se Domino, sed Dominum abscondit sibi. Agit quippe ne omnia videntem videat, non autem ne ipse videatur. Quo contra cuique peccatori iam exordium illuminationis est humilitas confessionis, quia sibimetipsi iam parcere renuit, qui malum non erubescit confiteri quod fecit; et qui defendendo accusari potuit, accusando se celerrime defendit. Unde et mortuo Lazaro, qui mole magna premebatur, nequaquam dicitur: Revivisce, sed: Veni foras. Ex qua scilicet resurrectione, quae gesta in illius est corpore, signatur qualiter nos resuscitemur in corde, cum videlicet mortuo dicitur: Veni foras, ut nimirum homo in peccato suo mortuus, et per molem malae consuetudinis iam sepultus, quia intra conscientiam suam absconsus iacet per nequitiam, a semetipso foras exeat per confessionem. Mortuo enim Veni foras dicitur, ut ab excusatione atque occultatione peccati ad accusationem suam ore proprio exire provocetur. Unde David propheta, ab illa tanti morte facinoris reviviscens, ad vocem Domini quasi foras exiit, dum, per Nathan correptus, quod fecerat accusavit.
4 Quia igitur haec occultationis culpa in humano genere vehementer excrevit, bene beatus Iob cum diceret: Si abscondi peccatum meum, interposuit: quasi homo. Hominis quippe esse proprium conspicit, quod ex parentis veteris imitatione descendit. Ubi apte subditur: Et celavi in sinu meo iniquitatem meam. Scriptura etenim sacra plerumque sinum ponere pro mente consuevit, sicut voce Ecclesiae de persecutoribus nostris, qui nobis natura quidem coniuncti sunt, sed vita disiuncti, per Psalmistam dicitur: Redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum. Ac si aperte diceret: In mente sua recipiant hoc quod in nostris corporibus saevientes operantur, ut dum nos exterius ex parte puniunt, ipsi interius perfecte puniantur. Quia igitur sinus secretum mentis accipitur, in sinu iniquitatem celare est hanc in conscientiae latibulis occultare, nec per confessionem detegere, sed per defensionem velare. Quo contra Iacobus dicit: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini. Salomon quoque ait: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit, et dereliquerit ea, misericordiam consequetur.
5 Sed inter haec sciendum est quod plerumque homines et culpas confitentur, et humiles non sunt. Nam multos novimus qui arguente nullo peccatores se esse confitentur; cum vero de culpa sua fuerint fortasse correpti, defensionis patrocinium quaerunt, ne peccatores esse videantur. Qui si tunc cum id sponte dicunt peccatores se esse veraci humilitate cognoscerent, cum arguuntur ab aliis, esse se quod confessi fuerant non negarent. Qua in re indicia verae confessionis sunt, si cum quisque se peccatorem dicit, id de se dicenti etiam alteri non contradicit. Nam quia scriptum est: Iustus in principio accusator est sui, non magis peccator, sed iustus videri appetit, cum peccatorem se quisque nullo arguente confitetur, sed confessionis veritatem probat, cum alter malum quod fecimus increpat. Quod si superbe defendimus, liquet quia peccatores nos ex nobis ficte dicebamus. Unde summopere curandum est ut mala quae fecimus, et sponte fateamur, et haec aliis arguentibus non negemus. Superbiae quippe vitium est ut quod de se fateri quisque quasi sua sponte dignatur, hoc sibi dici ab aliis dedignetur
6 Beatus itaque Iob quantae fuerit humilitatis ostendit, qui se et inter adversarios noverat vivere, et tamen non verebatur culpas voce confessionis aperire. Sed notandum quod superius virtutes suas loquitur, inferius peccatum fatetur. Hinc enim liquido demonstrat quam vera de bonis suis dixerat, qui noluit tacere de malis. Modo virtutes suas indicat, modo culpam, quia et perpetraverit peccatum, et non tacuerit, manifestat. Unde certissime apparet quantae munditiae in omnipotentis Dei oculis fuerit, qui et vitavit mala, ne committeret, et tamen quae eum committere contigit, hominibus non abscondit, quatenus ei et iustitiae sit gloria declinasse peccatum, et iustitiae custodia quod non potuit declinare prodidisse. Videatur vir iste cuilibet magnus in virtutibus suis, mihi certe sublimis apparet etiam in peccatis suis. Mirentur in eo qui volunt castitatis continentiam, mirentur integritatem iustitiae, mirentur viscera pietatis; ego in eo non minus admiror confessionem humillimam peccatorum quam tot sublimia gesta virtutum. Scio enim quod per infirmitatis verecundiam plerumque gravioris est certaminis commissa peccata prodere quam non admissa vitare, et unumquodque malum quamvis robustius vitetur, tamen humilius proditur. Beatus ergo Iob, qui, tot magnis operibus fultus, confiteri culpam non erubuit, ostendit in virtutibus quam humilis fuit. Sed quia ex humilitate vera secura semper auctoritas nascitur, ut tanto foris nil metuat, quanto ad rerum culmina animus per elationis desiderium non anhelat, expressa confessione peccati, recte subiungitur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, XIV . <<<     >>> XVI.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15