monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, XXI . <<<    

CAPUT XXII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus eius ferre non potui.
2 A pavore tantae similitudinis pensemus, si possumus, quanta in sancto viro fuerit vis timoris. Fluctus etenim cum tumentes desuper imminent, cumque eam quam deferunt mortem minantur, nulla tunc navigantibus rerum cura temporalium, nulla carnis delectatio ad mentem reducitur; ea ipsa quoque ex navi proiiciunt, pro quibus longa navigia sumpserunt; cunctae res in despectum mentis veniunt, amore vivendi. Quasi ergo tumentes super se fluctus Deum metuit, qui dum veram vitam desiderat, omnia despicit quae hic possidens portat. Nam velut tempestate deprehensi pondus navis abiicimus, quando ab oppressa mente desideria terrena removemus. Fitque ut sublevata navis enatet, quae mergebatur onerata, quia nimirum curae quae in hac vita deprimunt mentem in profundum trahunt. Quae videlicet mens tanto altius inter tentationum fluctus attollitur, quanto sollicitius ab huius saeculi cogitatione vacuatur. Est vero et aliud quod de maris concussione debeat solerter intueri. Tempestas quippe cum oritur, prius lenes undae, et postmodum volumina maiora concitantur; ad extremum fluctus se in alta erigunt, et navigantes quosque ipsa sua altitudine subvertunt. Sic sic nimirum extrema illa properat, quae universum mundum subruat tempestas animarum. Nunc enim bellis et cladibus quasi quibusdam undis sua nobis exordia ostendit, et quanto ad finem quotidie propinquiores efficimur, tanto graviora irruere tribulationum volumina videmus. Ad extremum vero commotis omnibus elementis, supernus iudex veniens finem omnium apportat, quia videlicet tunc tempestas fluctus in coelum levat. Unde et dicitur: Adhuc modicum, et ego movebo non solum terram, sed etiam coelum. Quam scilicet tempestatem quia sancti viri vigilanter aspiciunt quasi tumentes super se quotidie fluctus expavescunt, atque ex his tribulationibus quae mundum feriunt praevident quae sequantur.
3 Iudicium extremum sancti formidant; quanto magis expavescere debent peccatores. Bene autem subditur: Et pondus eius ferre non potui, quoniam qui extremi iudicii adventum intenta mente considerat, profecto videt quia tantus pavor imminet, quantum non solum tunc videre, sed se etiam nunc praevidere pertimescat. Consideratione namque tanti terroris metu animus palpitat, et intentionis suae oculos declinans, intueri quod praevidet recusat. Bene ergo dicitur: Et pondus eius ferre non potui, quia cum supernae maiestatis vim ad iudicium venientis terroremque tanti examinis considerando animus conatur exquirere, mox ad semetipsum refugiens, sese expavescit invenisse. Sed inter haec pensandum est quia beatus Iob ista de se loquitur laudatus et flagellatus. Si igitur saltem ad meritorum profectum ita percussus est qui sic timuit, quomodo feriendus est qui contemnit? Quomodo depressura sunt Dei iudicia eos qui se elevant, si et illos ad tempus deprimunt qui haec semper in humilitate formidant? Quomodo pondus Dei poterit ferre qui despicit, si hoc et ille in verbere pertulit qui per timorem praevidit? Unde summopere formidandum nobis est illud tantae districtionis examen. Constat autem quia in hac vita cum percutit, si percussionem correctio sequitur, disciplina patris est, non ira iudicis; amor corrigentis est, non districtio punientis. Ex ipso ergo praesenti verbere iudicia aeterna pensanda sunt. Hinc etenim perpendere summopere debemus quomodo feratur illa quae reprobat, si ferri modo vix valet eius ira quae purgat.