monumenta.ch > Beda Venerabilis > 31 > 19
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, XVIII . <<<     >>> XX .

CAPUT XIX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Si despexi praetereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est.
2 Quod pauperem non despexit, virtutem humilitatis exhibuit; quod autem operuit, pietatis. Duae quippe istae virtutes ita sibimet esse connexae debent, ut vicario semper opere fulciantur; quatenus nec humilitas, cum veneratur proximum, largitatis gratiam deserat, nec pietas cum largitur intumescat. Erga indigentiam itaque proximi humilitatem pietas fulciat, humilitas pietatem, ut cum indigentem rebus necessariis naturae tuae consortem videris, nec per impietatem desinas tegere, nec per superbiam negligas venerari quem tegis. Nam sunt nonnulli qui mox ut ab egenis fratribus fuerint necessaria postulati, post dona largituri, in eos prius contumeliosa verba iaculantur. Qui etsi rebus ministerium pietatis perficiunt, verbis tamen gratiam humilitatis perdunt; ita ut plerumque videatur quia illatae iam iniuriae satisfactionem solvunt, cum post contumelias dona largiuntur. Nec magni est operis quod postulata tribuunt, quia ipso dationis suae munere vix eumdem excessum sermonis tegunt. Quibus bene per Ecclesiasticum librum dicitur: Omni dato non des tristitiam verbi mali. Et rursum: Ecce verbum super datum bonum, et utraque cum homine iustificato, videlicet, ut datum exhiberi debeat per pietatem, et bonum verbum tribui per humilitatem. At contra, alii egenos fratres non student rebus fulcire cum possint, sed blandis tantum sermonibus fovere. Quos vehementer Iacobi praedicatio sancta reprehendit, dicens: Si autem frater aut soror nudi sunt, et indigent victu quotidiano, dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini; non dederitis autem eis quae necessaria sunt corpori, quid vobis proderit? Quos Ioannes quoque Apostolus admonet, dicens: Filioli mei, non diligamus verbo, nec lingua, sed opere et veritate. Dilectio namque nostra semper exhibenda est et veneratione sermonis, et ministerio largitatis.
3 Multum vero ad edomandam dantis superbiam valet, si cum terrena tribuit verba sollicite magistri coelestis penset, qui ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Si enim eorum amicitiis aeterna tabernacula acquirimus, dantes procul dubio pensare debemus, quia patronis potius munera offerimus quam egenis dona largimur. Hinc per Paulum dicitur: Vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum. Ut videlicet sollicite perpendamus quia et eos quos nunc inopes cernimus, abundantes quandoque videbimus; et qui abundantes aspicimur, si largiri negligimus quandoque inopes erimus. Qui itaque nunc temporale subsidium pauperi tribuit, ab eo postmodum perpetua recepturus, ut ita dicam, quasi ad frugem terram excolit, quae quod acceperit uberius reddit. Restat ergo ut nunquam elatio surgat ex munere quando videlicet dives ex eo quod pauperi tribuit agit ut in perpetuum pauper non sit. Beatus igitur Iob ut diligenter ostenderet humilitas atque misericordia quanta in eo fuerit consideratione sociata ait: Si despexi praetereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est. Ac si aperte diceret: In amore proximi uno eodemque ordine et superbiae vitium, et impietatis premens, praetereuntem quempiam et humiliter aspiciens non despexi, et misericorditer calefeci. Quisquis enim super eum cui aliquid tribuit fastu se elationis extollit, maiorem culpam intrinsecus superbiendo peragit, quam extrinsecus largiendo, mercedem, fitque ipse bonis interioribus nudus, cum nudum despicit vestiens; eoque agit ut se ipso deterior fiat, quo se indigenti proximo meliorem putat. Minus quippe inops est qui vestem non habet quam qui humilitatem. Unde necesse est ut cum naturae nostrae consortes exteriora non habere conspicimus, quam multa nobis desint bona interiora pensemus; quatenus sese super inopes cogitatio non elevet, cum solerter videt quia nos tanto verius quanto et interius indigentes sumus.
4 Et quia sunt nonnulli qui pietatis suae viscera tendere usque ad incognitos nesciunt, sed solis quos per assiduitatem notitiae didicerint miserentur, apud quos nimirum plus familiaritas quam natura valet, dum quibusdam necessaria non quia homines, sed quia noti sunt, largiuntur, bene nunc per beatum Iob dicitur: Si despexi praetereuntem, eo quod non habuerit indumentum. Ignoto enim proximo misertum se indicat, quem praetereuntem vocat, quia videlicet apud piam mentem plus natura valet quam notitia. Nam et unusquisque qui indiget, eo ipso quo homo est, ei iam incognitus non est. Sequitur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, XVIII . <<<     >>> XX .
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 31 > 19