monumenta.ch > Hieronymus > Ieremias, 3 > 8
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, VII . <<<     >>> IX .

CAPUT VIII. SHOW APPARATUS

1 Si secutus est ocutus meus cor meum.
2 Ecce iterum per interioris vigoris custodiam ad exteriorum membrorum disciplinam redit, ut si quid fortasse cor illicitum concupisceret, pressus disciplinae magisterio oculus videre recusaret. Sicut enim saepe tentatio per oculos trahitur, sic nonnunquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculos deservire. Nam plerumque res quaelibet innocenti mente respicitur, sed ipso conspectu animus concupiscentiae gladio confoditur. Non enim, ut exempli causa iam diximus, David Uriae coniugem ideo studiose respexit, quia concupierat, sed potius ideo concupivit quia incaute respexit. Fit vero rectae retributionis examine ut qui exteriori negligenter utitur, interiori oculo non iniuste caecetur. Saepe autem intrinsecus concupiscentia dominatur, et illecebratus animus ad usus suos sensus corporeos famulari more tyrannidis exigit, suisque voluptatibus oculos servire compellit, atque, ut ita dicam, fenestras luminis ad tenebras aperit caecitatis. Unde sancti viri cum sinistra pulsari delectatione se sentiunt, ipsa per quae formae species ad mentem ingreditur disciplinae magisterio lumina restringunt, ne pravae cogitationi visio lenocinata famuletur. Quae si unquam subtiliter custodiri negligitur, cogitationis immunditia protinus ad operationem transit. Unde et mox subditur: