monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, I. <<<     >>> III.

CAPUT II. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 CAP. XXXI, Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.
2 Cum sit invisibilis anima, nequaquam corporearum rerum delectatione tangitur, nisi quod inhaerens corpori quasi quaedam egrediendi foramina eiusdem corporis sensus habet. Visus quippe, auditus, gustus, odoratus, et tactus, quasi quaedam viae mentis sunt, quibus foras veniat, et ea quae extra eius sunt substantiam concupiscat. Per hos etenim corporis sensus quasi per fenestras quasdam exteriora quaeque anima respicit, respiciens concupiscit. Hinc etenim Ieremias ait: Ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras. Mors quippe per fenestras ascendit, et domum ingreditur, cum per sensus corporis concupiscentia veniens, habitaculum intrat mentis. Quod contra hoc quod iam saepe diximus de iustis per Isaiam dicitur: Qui sunt hi qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? Iusti namque volare ut nubes dicti sunt, quia a terrenis contagiis sublevantur; et quasi columbae ad fenestras suas sunt, quia per sensus corporis exteriora quaeque intentione non respiciunt rapacitatis, eosque foras non rapit concupiscentia carnalis. Quisquis vero per has corporis fenestras incaute exterius respicit, plerumque in delectationem peccati etiam nolens cadit; atque obligatus desideriis, incipit velle quod noluit. Praeceps quippe anima dum ante non providet, ne incaute videat quod concupiscat, caeca post incipit desiderare quod vidit. Unde et Prophetae mens, quae sublevata saepe mysteriis internis intererat, quia alienam coniugem incaute vidit, obtenebrata postmodum sibimet illicite coniunxit. Sanctus autem vir, qui acceptis corporis sensibus velut subiectis ministris quidam aequissimus iudex praeest, culpas conspicit antequam veniant, et velut insidianti hosti fenestras corporis claudit, dicens: Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Ut enim cogitationes cordis caste servare potuisset, foedus cum oculis pepigit, ne prius incante aspiceret quod postmodum invitus amaret. Valde namque est quod caro deorsum trahit, et semel species formae cordi per oculos illigata vix magni luctaminis manu solvitur. Ne ergo quaedam lubrica in cogitatione versemus, providendum nobis est; quia intueri non decet quod non licet concupisci. Ut enim munda mens in cogitatione servetur a lascivia voluptatis suae deprimendi sunt oculi, quasi quidam raptores ad culpam. Neque enim Eva lignum vetitum contigisset, nisi hoc prius incaute respiceret. Scriptum quippe est: Vidit mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile; et tulit de fructu illius, et comedit. Hinc ergo pensandum est quanto debeamus moderamine erga illicita visum restringere nos qui mortaliter vivimus, si et mater viventium per oculos ad mortem venit. Hinc etiam sub Iudaeae voce, quae exteriora videndo concupiscens bona interiora perdiderat, propheta dicit: Oculus meus depraedatus est animam meam. Concupiscendo enim visibilia, invisibiles virtutes amisit. Quae ergo interiorem fructum per exteriorem visum perdidit, per oculum corporis pertulit praedam cordis. Unde nobis ad custodiendam cordis munditiam exteriorum quoque sensuum disciplina servanda est. Nam quantalibet virtute mens polleat, quantalibet gravitate vigeat, carnales tamen sensus puerile quiddam exterius perstrepunt, et nisi interioris gravitatis pondere et quasi iuvenili quodam vigore refrenentur, ad fluxa quaeque et levia mentem enervem trahunt.
3 Videamus igitur quomodo beatus Iob id quod in eo fluxum ac puerile caro sapere potuit, iuvenili sapientiae vigore restrinxit. Ait enim: Pepigi foedus cum oculis meis. Et quia non in se actionem tantummodo, sed et cogitationem luxuriae exstinxit, secutus adiunxit: Ut ne cogitarem quidem de virgine. Sciebat nimirum luxuriam esse in corde refrenandam, sciebat, per sancti Spiritus donum, quod Redemptor noster veniens legis praecepta transcenderet, et ab electis suis non solum luxuriam carnis, sed etiam cordis aboleret, dicens: Scriptum est: Non adulterabis; ego autem dico vobis, quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Per Moysen quippe luxuria perpetrata, per auctorem vero munditiae luxuria cogitata damnatur. Hinc est enim quod discipulis primus Ecclesiae pastor dicit: Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam. Lumbos enim carnis succingere est luxuriam ab effectu refrenare. Lumbos vero mentis succingere est hanc etiam a cogitatione restringere. Hinc est quod angelus, qui Ioannem alloquitur, zona aurea super mamillas cinctus esse perhibetur. Quia enim Testamenti Novi munditia etiam cordis luxuriam frenat, angelus qui in eo apparuit in pectore cinctus venit. Quem bene zona aurea stringit, quia quisquis supernae patriae civis est, non iam timore supplicii, sed amore charitatis immunditiam deserit. Malum vero luxuriae aut cogitatione perpetratur, aut opere. Callidus namque hostis noster cum ab effectu operis expellitur, secreta polluere cogitatione molitur. Unde et serpenti a Domino dicitur: Pectore et ventre repes. Serpens videlicet ventre repit, quando hostis lubricus per humana membra sibimet subdita usque ad expletionem operis luxuriam exercet. Serpens autem repit pectore, quando eos quos in opere luxuriae non valet polluit in cogitatione. Alius itaque luxuriam iam perpetrat actione, huic serpens repit ex ventre. Alius autem perpetrandam versat in mente, huic serpens repit ex pectore. Sed quia per cogitationem ad explenda opera pervenitur, recte serpens prius pectore, et postmodum repere ventre describitur. Unde beatus Iob, quia disciplinam etiam in cogitatione tenuit, una custodia serpentis pectus ventremque superavit, dicens: Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Quam nimirum cordis munditiam quisquis adipisci non appetit, quid aliud quam eiusdem a se munditiae auctorem repellit? Unde et beatus Iob protinus subdit:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, I. <<<     >>> III.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2