monumenta.ch > Gregorius Magnus > 41
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, XL . <<<    

CAPUT XLI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.
2 Quia organum per fistulas, et cithara per chordas sonat, potest per citharam recta operatio, per organum vero sancta praedicatio designari. Per fistulas quippe organi ora praedicantium, per chordas vero citharae intentionem recte viventium non inconvenienter accipimus. Quae dum ad vitam aliam per afflictionem carnis tenditur, quasi extenuata chorda in cithara per intuentium admirationem sonat. Siccatur etenim chorda, ut congruum in cithara cantum reddat, quia et sancti viri castigant corpus suum, et servituti subiiciunt, atque ab infimis ad superiora tenduntur. Pensandum quoque est quod chorda in cithara si minus tenditur, non sonat; si amplius, raucum sonat, quia nimirum virtus abstinentiae aut omnino nulla est, si tantum quisque corpus non edomat quantum valet; aut valde inordinata est, si corpus atterit plus quam valet. Per abstinentiam quippe carnis vitia sunt exstinguenda, non caro; et tanto quisque sibimet debet moderamine praeesse, ut et ad culpam caro non superbiat, et tamen ad effectum rectitudinis in operatione subsistat. Intueri inter haec egregium praedicatorem libet, quanta arte magisterii fidelium animas velut in cithara chordas tensas, alias amplius tendendo extenuat, atque alias a tensione sua relaxando conservat. Aliis etenim dicit: Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis. Et rursus ait: Mortificate membra vestra quae sunt super terram. Et tamen praedicatori charissimo scribit, dicens: Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere, propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. Illas ergo chordas extenuando tendit, ne non tensae omnimodo non sonent; hanc vero a tensione temperat, ne dum plus tenditur, minus sonet.
3 Sive autem sancti praedicatores in Ecclesia, seu quilibet simplices et abstinentes, prout vires accipiunt, in ea proximis suis canticum bonae exhortationis reddunt. Nam et prudentes quique ad praedicationis fructum solerter invigilant, atque ut alios ad vitam pertrahant, sono magnae persuasionis elaborant; et qui in ea tardioris ingenii videntur, ex ipso suae vitae merito in quantum se posse conspiciunt, exhortationis erga alios auctoritatem sumunt, atque ad coelestem patriam quos valent trahere non desistunt. Sed sancta Ecclesia extremis persecutionibus pressa, cum verba sua a reprobis contemni considerat, amoris sui gratiam ad sola lamenta format, quia nimirum deflet quos exhortando trahere non valet. Dicat ergo: Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium. Ac si aperte fateatur dicens: Pacis quidem meae tempore per alios parva more citharae, per alios vero more organi magna et sonora praedicabam, sed nunc in luctum cithara, et organum in vocem flentium versum est, quia dum me contemni conspicio, eos qui praedicationis cantum non audiunt deploro. Haec per quosdam sancta Ecclesia in fine factura est. haec per quosdam in suis iam exordiis fecit. Primus quippe martyr Stephanus Iudaeis persequentibus prodesse praedicando conatus est, quos tamen post verba praedicationis, dum videret ad iaciendos lapides convolasse, fixis genibus orabat, dicens: Domine Iesu, ne statuas illic hoc peccatum. Quid ergo buic, qui diu et parva et magna narraverat, nisi iam suae citharae atque organi cantus silebat atque in luctum versa fuerant, quia eos quos praedicando non traxerat, amando flebat? Quod nimirum quotidie sancta Ecclesia agere non desistit, quae praedicationis verbum pene ubique conticuisse iam conspicit. Alii namque loqui dissimulant, alii recta audire contemnunt. Sed electorum mens dum tacere cantum praedicationis conspicit, gemens ac tacita ad fletus redit. Dicat ergo: Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium, quia electus quisque quo sanctae praedicationis vox siluit, eo damna Ecclesiae gravius plangit.
4 Hucusque beatus Iob descripsit mala quae pertulit, hoc vero ex loco incipit narrare subtilius bona quae fecit. Sed doloris verba historica atque allegorica expositione transcurrimus, virtutum vero opera ex magna parte iuxta solius historiae textum tenemus, ne si haec ad indaganda mysteria trahimus, veritatem fortasse operis vacuare videamur.



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, XL . <<<    
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 41