monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, XXVII. <<<     >>> XXIX .

CAPUT XXVIII. SHOW APPARATUS

1 Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt non dormiunt.
2 Si ipsi historiae intendimus, patet causa, quoniam sancti viri corpus per sinus ulcerum scaturiens vermium multitudo lacerabat. Si vero allegoriae mysterium perscrutamur, quid per ossa nisi fortes quique in sanctae Ecclesiae corpore designantur? Qui quasi suo robore membra continent, dum mores infirmantium stabiliter portant. Sed cum tribulationis ultimae contra eam fervor excreverit, in nocte os illius perforatur doloribus, quia nonnunquam tormentis victi, etiam ipsi ad perfidiam defluunt, qui ad fidem alios tenere videbantur. Ait ergo: Nocte os meum perforatur doloribus. Ac si aperte dicat: Tribulationis tenebris pressi, ita afflictione terebrantur, ut et ipsi qui in me habebant vigorem fortitudinis, quasi iam quoddam habeant foramen timoris. Bene autem dicitur: Et qui me comedunt non dormiunt, quia maligni spiritus, qui carnales quosque de Ecclesia consumunt, tanto magis quiescere a tentatione nesciunt, quanto nullo carnis pondere gravantur. Sed persecutores sanctae Ecclesiae quia valde perversi sunt, essent utinam pauci. Sequitur: