monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, XV . <<<     >>> XVII.

CAPUT XVI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Filii stultorum et ignobilium.
2 Sciendum nobis est quod alii intra sanctam Ecclesiam vocantur stulti, sed tamen nobiles, alii vero sunt stulti et ignobiles. Stulti namque dicuntur, sed esse ignobiles nequeunt, qui carnis prudentiam contemnentes, profuturam sibi stultitiam appetunt, et ad novitatem internae prolis virtutis nobilitate sublevantur; qui stultam sapientiam mundi despiciunt, et sapientem Dei stultitiam concupiscunt. Scriptum quippe est: Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Hanc nos stultitiam Paulus comprehendere admonet, dicens: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Hanc stultitiam qui perfecte secuti sunt, voce sapientiae audire meruerunt: Vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus Israel. Ecce relinquentes temporalia gloriam potestatis aeternae mercati sunt. Quid itaque in hoc mundo stultius quam sua deserere? Et quid in aeternitate nobilius quam cum Deo iudices venire? Horum scilicet iudicum nobilitas Salomone attestante memoratur, cum hoc quod iam praefatus sum dicitur: Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae. Valde quippe nobiles considerat, quos senatores vocat. Hanc in se nobilitatem Paulus aspexerat, cum cognationi conditoris per spiritum iunctus dicebat: Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro, vel argento aut lapidi sculpturae artis, et cogitationi hominis divinum esse simile. Genus videlicet Dei dicimur, non ex eius natura editi, sed per spiritum illius, et voluntarie conditi, et adoptive recreati. Tanto ergo ad hanc nobilitatem quisque erigitur, quanto per acceptam imaginem ad similitudinem illius ex imitatione renovatur.
3 At contra sunt stulti et ignobiles, qui dum supernam sapientiam, semetipsos sequentes, fugiunt, in sua ignorantia quasi in abiectae prolis vilitate sopiuntur. Quo enim id ad quod conditi sunt, non intelligunt, eo etiam cognationem acceptae per imaginem generositatis perdunt. Stulti sunt ergo et ignobiles, quos ab aeternae haereditatis consortio repellit servitus mentis. Scriptum quippe est: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Et voce egregii praedicatoris dicitur: Sapientia huius mundi, stultitia est apud Deum. Qui ergo dum terrena saperent ab intima generositate repulsi sunt, stulti simul et ignobiles fuerunt. Quorum dum plerique actus imitantur, filii stultorum et ignobilium fiunt; dumque eos sensibus ac moribus sequuntur, et stulti sunt, quia veram sapientiam non intelligunt, et ignobiles, quia nulla spiritus libertate renovantur. Sed hi quamvis iniquorum actus exerceant, plerumque tamen in hac vita occupant loca iustorum, atque eorum se filios aestimant quorum per honoris concupiscentiam officia exterius administrant. Quos sancta correptio ad cognitionem sui revocat, ut, videlicet, in pravis desideriis positi, quorum sint filii attendant. Non enim eorum sunt filii quorum loca tenent, sed quorum opera exercent. Dicatur igitur recte: Filii stultorum et ignobilium. Ubi apte subiungitur: