monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 10 > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, XIV . <<<     >>> XVI .

CAPUT XV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Qui inter huiuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant.
2 Inter huiuscemodi laetantur, quia nimirum attendunt transitoria quae percipiunt, et intueri negligunt permanentia bona quae perdunt. Cumque amore temporalium flagrant, veram laetitiam volentes ignorant. Quam si studiose cognoscere quaererent, quam flenda sint gaudia quae appetunt viderent. Sed dum meliora scire contemnunt, sola sibi velut summa eligunt, quae visibiliter oculis fugaci seductione blandiuntur. Visibilia scilicet sequentes cor figunt; et tanto extrinsecus gaudent, quanto recordationem sui intrinsecus non habent. Miscentur tamen eorum gaudiis plerumque tribulationes, atque ex rebus ipsis ex quibus superbiunt flagellantur. Neque enim sine gravibus curarum molestiis possunt temporalia quae appetunt, vel non habita quaerere, vel quaesita servare, inter aequales praestantiorem gloriam appetere, a minoribus reverentiam plus quam oportet exigere, et minus quam debent eamdem maioribus exhibere; plerumque potentiam per impotentiam ostendere; semper prava agere, et tamen ne opinionem pravitatis habeant, formidolose custodire. Haec profecto omnia miseros pungunt, sed easdem punctiones ipso rerum temporalium victi amore non sentiunt. Unde et recte nunc dicitur: Et esse sub sentibus delicias computabant, quia peccatorum delectationibus pressi, ex affectu vitae praesentis quam sint aspera quae patiuntur ignorant.
3 Laetantur itaque, sed sub sentibus, quia rebus quidem temporalibus gaudent, sed tamen dum dispensare sine tribulatione eadem temporalia non valent, ea cura punguntur miseri qua premuntur. Manent sub sentibus, et hoc ipsum delicias aestimant, quia et dura quidem ex praesentis vitae amore tolerant, et tamen affectu nimiae cupiditatis obligati, laborem eiusdem tolerantiae voluptatem putant. Unde recte Ieremias totius in se humanae conversationis speciem sumens, per lamentum queritur, dicens: Inebriavit me absynthio. Ut enim in superiori iam parte praediximus, ebrius quisque quod patitur nescit. Qui vero absynthio debriatur, et hoc quod sumpsit amarum est, et tamen non intelligit eamdem amaritudinem qua repletur. Humanum igitur genus recto Dei iudicio in voluptatibus suis sibi dimissum, atque per easdem voluptates spontaneis tribulationibus traditum, absynthio est ebrium, quia et amara sunt quae pro huius vitae amore tolerat, et tamen eamdem amaritudinem caecitate cupiditatis quasi insensibilitate ebrietatis ignorat. Mundi enim gloriam sitiens, dum multas pro ea tribulationes reperit, amarum est quod bibit. Sed quia hoc nimis inhianter sumpsit, eiusdem amaritudinis malum discernere iam prae ipsa ebrietate non sufficit. Amant enim perversi homines pro huius mundi gloria etiam tribulationes, cunctisque pro ea sudoribus libenter serviunt, et gravium laborum iugo devotissime colla submittunt. Quod bene sub Ephraim specie Osee prophetante describitur, qui ait: Ephraim vitula docta diligere trituram. Vitula enim triturae laboribus assueta, relaxata plerumque ad eumdem laboris usum etiam non compulsa revertitur. Ita pravorum mens huius mundi servitiis dedita, et rerum temporalium fatigationibus assueta, etiamsi sibi libere vacare liceat, subesse tamen terrenis laboribus festinat, et usum miserae conversationis trituram laboris quaerit, ut a iugo mundanae servitutis cessare non libeat, etiam si liceat. Quod videlicet iugum Dominus a discipulorum cervice solvebat, cum dixit: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate, illico adiunxit: Et in curis huius vitae; et superveniat in vos repentina dies illa. Et rursus: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Quid est enim Domino mitem se in magisterio atque humilem dicere, nisi relictis exercendae elationis difficultatibus plana quaedam bene vivendi itinera demonstrare? Sed quia pravorum mentes plus per aspera elationis quam per blanda humilitatis ac mansuetudinis delectantur, esse sub sentibus delicias deputant. Dura enim prae amore saeculi quasi quaedam mollia ac delectabilia ferre parati sunt, dum in hac vita rerum culmina apprehendere conantur.
4 Cessationem Dominus a mundi laboribus imperat, sanctae quietis dulcedinem persuadet; et tamen vaesana iniquorum mens plus se assequi aspera carnaliter quam tenere blanda spiritualiter gaudet, plus acerbitate fatigationis quam quietis dulcedine pascitur. Quod aperte in semetipso nobis Israeliticus populus ostendit, qui dum refectionem mannae desuper perciperet, ab Aegypto ollas carnium, pepones, porros, cepasque concupivit. Quid enim signatur in manna, nisi esca gratiae, suave sapiens, ad refectionem interioris vitae bene vacantibus desuper data? Et quid per ollas carnium, nisi carnalia opera, vix tribulationum laboribus quasi ignibus excoquenda? Quid per pepones, nisi terrenae dulcedines? Quid per porros ac cepas exprimitur, quae plerumque qui comedunt, lacrymas emittunt, nisi difficultas vitae praesentis, quae a dilectoribus suis et non sine luctu agitur, et tamen cum lacrymis amatur? Manna igitur deserentes, cum peponibus ac carnibus porros cepasque quaesierunt, quia videlicet perversae mentes dulcia per gratiam quietis dona despiciunt, et pro carnalibus voluptatibus laboriosa huius vitae itinera, etiam lacrymis plena, concupiscunt; contemnunt habere ubi spiritualiter gaudeant, et desideranter appetunt, ubi et carnaliter gemant. Horum itaque vecordiam veridica voce Iob reprehendat, quia nimirum perverso iudicio, perturbata tranquillis, dura lenibus, aspera mitibus, transitoria aeternis, suspecta securis anteponunt. Horum vecordiae sancta Ecclesia recordetur, cum saevis extrinsecus adversitatibus premitur, quos intra se velut fideles continuit, sed eorum vitam adversantem fidei diu toleravit, et dicat: Qui inter huiuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant, quia nimirum mala quae agunt ex iniquorum praecedentium pravitate didicerunt. Unde et recte subiungitur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, XIV . <<<     >>> XVI .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 10 > 15