monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 19 > 18 > 7
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, VI . <<<     >>> VIII .

CAPUT VII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo: et vita ipsa putabantur indigni.
2 Virtus quippe in manu est magnitudo, in operatione. Sed virtus manuum haereticorum sanctae Ecclesiae pro nihilo ducitur, quia nullius esse meriti conspicit, vera fide perdita, quidquid operantur. Charitatem quippe Dei et proximi deserunt, qui et de Deo falsa sentiunt, et a proximis iurgando dividuntur. Sed virtutem manuum sine charitate testatur praedicator egregius nil valere, qui ait: Si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Nonnunquam vero haeretici signa quoque ac miracula faciunt, sed ut hic praemia afflictionis suae abstinentiaeque recipiant, videlicet laudes, quas quaerunt. Unde et Redemptoris voce dicitur: Multi mihi dicent in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis quia nunquam novi vos; discedite a me qui operamini iniquitatem. Qua nimirum sententia quid datur intelligi, nisi ut hominibus charitatis humilitas, non autem debeant virtutum signa venerari? Unde nunc sancta Ecclesia, etiam si qua fiant haereticorum miracula, despicit, quia haec sanctitatis specimen non esse cognoscit. Probatio quippe sanctitatis non est signa facere, sed unumquemque ut se diligere, de Deo autem vera, de proximo vero meliora quam de semetipso sentire. Nam quia vera virtus in amore est, non autem in ostensione miraculi, veritas demonstrat, quae ait: In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Qui enim non ait: In hoc cognoscetur quia mei discipuli estis, si signa feceritis, sed ait: Si dilectionem habueritis ad invicem, aperte indicat quia veros Dei famulos non miracula, sed sola charitas probat. Testimonium ergo superni discipulatus est donum fraternae dilectionis. Quam videlicet dilectionem, quia omnes haeretici habere refugiunt, dum ab universalis Ecclesiae unitate dividuntur, iure de eis dicitur: Quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo. Et quia ad eadem signa quae exhibent nulla humilitate concordant, recte subditur: Et vita ipsa putabantur indigni. Vel certe omnes haereticos sancta Ecclesia vita ipsa fatetur indignos, quia nimirum sub nomine Christi militant contra nomen Christi. De quibus adhuc subditur: