monumenta.ch > Beda Venerabilis > bnf7296.8 > {m} > 10 > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, V . <<<     >>> VII.

CAPUT VI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 CAP. XXX, Nunc autem derident me iuniores tempore.
2 Omnes haeretici aetati universalis Ecclesiae comparati, iuniores tempore congrue vocantur, quia ipsi ab ea, non autem ipsa egressa est ab illis. Unde recte quoque per Ioannem dicitur: A nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Iuniores ergo tempore sanctam Ecclesiam irrident, cum hi qui ab ea egressi sunt doctrinae eius verba despiciunt, de quibus adhuc subditur:
3 Quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei.
4 Quis est grex sanctae Ecclesiae, nisi multitudo fidelium? Vel qui alii huius gregis canes vocantur, nisi doctores sancti, qui eorumdem fidelium custodes exstiterunt? Qui dum pro Domino suo diurnis nocturnisque vigiliis intenti clama verunt, magnos, ut ita dixerim, latratus praedicationis dederunt. De quibus eidem Ecclesiae per Psalmistam dicitur: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Nonnulli quippe ab idolorum cultibus revocati, facti sunt praedicatores Dei. Lingua ergo canum Ecclesiae ex inimicis prodit, quia conversos gentiles Dominus etiam praedicatores facit. Unde Iudaeorum tarditas, qui pro Deo loqui noluerunt, increpante propheta, reprehenditur, qui ait: Canes muti, non valentes latrare.
5 Patres vero haereticorum dicimus, eos videlicet quos haeresiarchas vocamus; de quorum perversa praedicatione, id est locutionis semine, sequentes sunt populi in errore generati. Sancta ergo Ecclesia cum canibus gregis sui haereticorum patres ponere dedignatur, quia inventores errorum diiudicando respuit, eosque inter veros patres numerare contemnit. Qui etsi quosdam visi sunt a gentilitatis errore revocasse, quorumdam mores ad honesta agenda docuisse, pro eo tamen quod de Deo recta non senserunt, eos cum canibus gregis sui non ponit, quia cum rectis praedicatoribus non ponit, quia cum rectis praedicatoribus non ascribit. Liquet enim quod Arius, Photinus, Macedonius, Nestorius, Eutyches, Dioscorus, Severus, multique his similes, docendo atque suadendo conati sunt patres videri; sed errores eorum sancta universalis Ecclesia districta severitate diiudicans, eos inter custodes gregis sui non numerat, quos eiusdem gregis unitatem dissipantes damnat. De quibus voce Pauli Ephesiis dicitur: Scio quia post discessum meum ingredientur ad vos lupi graves, non parcentes gregi. Et quia nonnunquam haeretici quanto magis in perfidiae errorem dilabuntur, tanto amplius in exteriori sese operatione custodiunt, ita ut agere prae caeteris magna videantur, sancta universalis Ecclesia cuncta eorum opera despicit, quae ex auctoritate fidei non prodire perpendit. Unde recte quoque beati Iob voce subiungitur: