monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, II.

CAPUT I. SHOW APPARATUS

1 Quamvis omnem scientiam atque doctrinam Scriptura sacra sine aliqua comparatione transcendat, ut taceam quod vera praedicat, quod ad coelestem patriam vocat; quod a terrenis desideriis ad superna amplectenda cor legentis immutat; quod dictis obscurioribus exercet fortes, et parvulis humili sermone blanditur, quod nec sic clausa est ut pavesci debeat, nec sic patet ut vilescat, quod usu fastidium tollit, et tanto amplius diligitur quanto amplius meditatur; quod legentis animum humilibus verbis adiuvat, sublimibus sensibus levat, quod aliquo modo cum legentibus crescit, quod a rudibus lectoribus quasi recognoscitur, et tamen doctis semper nova reperitur; ut ergo de rerum pondere taceam, scientias tamen omnes atque doctrinas ipso etiam locutionis suae more transcendit, quia uno eodemque sermone dum narrat textum, prodit mysterium, et sic scit praeterita dicere, ut eo ipso noverit futura praedicare, et non immutato dicendi ordine, eisdem ipsis sermonibus novit et anteacta describere, et agenda nuntiare, sicut haec eadem beati Iob verba sunt, qui dum sua dicit, nostra praedicit; dumque lamenta propria per sermonem indicat, sanctae Ecclesiae causas per intellectum sonat. Ait enim: