monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, XXVII . <<<     >>> XXIX.

CAPUT XXVIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Radix mea aperta est secus aquas.
2 Iuxta aquas enim radix aperitur, quando ad percipienda veritatis fluenta latenter cogitatio mentis expanditur. Ut enim in superiori libro iam diximus, solet in sacro eloquio radicis nomine occulta cogitatio designari. Radicem igitur nostram secus aquas aperimus, cum infusioni intimae cogitationem taciti cordis intendimus. Quae scilicet verba si ad vocem sanctae Ecclesiae ducimus, radix illius ipsa debet incarnatio Redemptoris intelligi. Quae iuxta aquas aperta est, dum Deus invisibilis per assumptionem humanitatis suae patuit aspectibus visionis nostrae. Creator quippe qui in divinitate videri non poterat, assumpsit a nobis unde videretur a nobis. Radix ergo secus aquas aperitur, quia auctor humani generis per humanitatem suam hominibus demonstratur. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Decursus quippe aquarum sunt quotidiani transitus deficientium populorum. Et de semetipsa Veritas dicit: Si in ligno viridi haec faciunt, in arido quid fiet? Lignum ergo secus decursus aquarum est, quia fructum et protectionem sui nobis umbraculi proferens, apparuit creator in carne, ut humanum genus per resurrectionem figeret, quod per defectum quotidie ibat in mortem. Sequitur: