monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19 > sectio 8 > 26
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, XXV. <<<     >>> XXVII .

CAPUT XXVI. SHOW APPARATUS

1 Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam.
2 O qualem de ore diaboli praedam tulit, quando ipsum raptorem Saulum convertendo rapuit quando adhuc spirans minarum, acceptis epistolis, pergebat Damascum, et dum persequendo fideles congregaret praedam diabolo, cognoscendo fidem ipse aggregatus est Christo! Toties ex iniqui dentibus Ecclesia praedam tulit, quoties ex erroris morsu animam praedicando diripuit. Quis namque iniquus verius dici potest, quam diabolus? Cuius molas conterimus, quoties disserendo contra eius insidias occulta illius machinamenta monstramus; ac si de eius dentibus praedam tollimus, quia mentem quam iam ad peccatum frangendo momorderat, ad salutem vitae convertendo revocamus. Per molas quippe occultae eius insidiae, per dentes vero aperta iam culpae perpetratio demonstratur. De quibus nimirum molis ac dentibus per Psalmistam scriptum est: Deus vero conteret dentes eorum in ore ipsorum, molas leonum confringet Dominus. Sed sanctus vir ante se asserit molas conterere, ut post de dentibus illius praedam potuisset auferre, quia tunc veraciter praedam de eius dentibus tollimus, cum prius molas illius conterere scimus. Prius enim necesse est occulta consiliorum illius machinamenta prodere, ut auditoris nostri animam valeamus postmodum ab aperto lapsu revocare. Huius iniqui molas ipse summus pastor Ecclesiae praedicando conterebat, cum diceret: Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret; cui resistite fortes in fide. Contra hunc leonem sancta Ecclesia, quia eius insidias conspicit, fidei caulas munit. Cuius toties molas frangit, quoties haereticorum argumenta destruit; totiesque ab eius dentibus praedam diripit, quoties ab errore quempiam praedicando convertit. Et quia plerique iustorum tunc erunt qui se ecclesiasticae pacis tempore ab hoc mundo exituros esse crediderunt, beatus Iob dum sua narrat, voces quoque iustorum sequentium indicat, dicens: