monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, XXIII . <<<     >>> XXV.

CAPUT XXIV. SHOW APPARATUS

1 Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.
2 Plerumque enim multa homines pauperibus largiuntur, non quia eosdem pauperes diligunt, sed quia si minime tribuant, iram iudicis superni formidant; qui si Deum non metuerent, quae habent dare noluissent. Et quidem in bono opere primus incipientium gradus est ut qui adhuc proximum sicut se nescit diligere, iam tamen incipiat iudicia superna formidare. Quia igitur aliud est bonum opus ex praecepto, aliud vero etiam ex affectu facere, sanctus vir ut mentem nobis suae operationis insinuel, dicat: Pater eram pauperum. Non enim patronum se, vel proximum, vel adiutorem pauperum, sed patrem fuisse testatur, quia nimirum magno charitatis officio studium misericordiae vertit in affectum naturae, ut eos quasi filios cerneret per amorem, quibus quasi pater praeerat per protectionem. Quia igitur vis misericordiae illius naturam fuerat imitata, patrem se pauperum fuisse commemorat. Ubi etiam subdit.