monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, XX. <<<     >>> XXII .

CAPUT XXI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Iustitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento.
2 Vestimento utique cum vestimur, ex omni parte circumdamur. Ille ergo iustitia sicut vestimento vestitur, qui se undique bono opere protegit, et nullam partem actionis suae peccato nudam relinquit. Nam qui in aliis actionibus iustus est, in aliis iniustus; quasi hoc latus cooperuit, illud nudavit, nec iam bona sunt opera, quae subortis aliis pravis operibus inquinantur. Hinc enim per Salomonem dicitur: Qui in uno offenderit, multa bona perdet. Hinc Iacobus dicit: Quicunque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Quam videlicet sententiam suam ipse diligenter exposuit, cum subiunxit: Qui enim dixit, Non moechaberis, dixit et, Non occides. Quod si non moechaberis, occidas autem, factus es transgressor legis.
3 Cordis ergo oculis circumquaque porrectis, undique nobis adhibenda custodia est. Unde recte quoque per Salomonem dicitur: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. Dicturus enim custodia, praemisit omni, ut videlicet unusquisque hinc inde se diligenter inspiciat, et quandiu in hac vita est, contra spiritales inimicos in acie se positum sciat, ne mercedem quam per has actiones colligit, per alias amittat, ne hinc hosti fores obstruat, et aliunde aditum pandat. Si qua etenim civitas contra insidiantes inimicos magno valletur aggere, fortibus cingatur muris, ex omni parte insomni muniatur custodia, unum vero in ea foramen tantummodo immunitum per negligentiam relinquatur; inde procul dubio hostis ingreditur, qui undique exclusus videbatur. Pharisaeus namque ille, qui in templum oraturus ascendit, civitatem mentis suae quanta munitione vallaverit, audiamus: Ieiuno, inquit, bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. Qui praemisit: Gratias ago tibi, magna certe munimina adhibuit. Sed videamus ubi insidianti hosti immunitum foramen reliquit: Quia non sum sicut publicanus iste. Ecce civitatem cordis sui insidiantibus hostibus per elationem aperuit, quam frustra per ieiunium et eleemosynas clausit. Incassum munita sunt caetera, cum locus unus, de quo hosti patet aditus, munitus non est. Gratias recte egit, sed perverse se super publicanum extulit. Civitatem cordis sui extollendo prodidit, quam abstinendo et largiendo servavit. Victa est per abstinentiam gula, destructa ventris ingluvies, superata est largitate tenacia, avaritia depressa. Quibus hoc laboribus actum credimus? Sed o quot labores uno vitio percussi ceciderunt, quanta bona unius culpae gladio sunt perempta! Unde magnopere oportet et bona semper agere, et ab ipsis nos bonis operibus caute in cogitatione custodire, ne si mentem elevant, bona non sint, quae non auctori militant, sed elationi.
4 De qua re non inordinate agimus, si ex libris, licet non canonicis, sed tamen ad aedificationem Ecclesiae editis, testimonium proferamus. Eleazar namque in praelio elephantem feriens stravit, sed sub ipso quem exstinxit occubuit. Quos ergo iste significat quem sua victoria oppressit, nisi eos qui vitia superant, sed sub ipsa quae subigunt, superbiendo succumbunt? Quasi enim sub hoste quem prosternit moritur, qui de culpa quam superat elevatur. Pensandum ergo magnopere est quia bona prodesse nequeunt, si mala quae subrepunt non caventur. Perit omne quod agitur, si non sollicite in humilitate custoditur. Unde bene quoque de ipso primo parente dicitur: Posuit eum Dominus in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret. Operatur quippe qui agit bonum quod praecipitur, sed quod operatus fuerit non custodit, cui hoc subrepit quod prohibetur. Beatus igitur Iob, quia ex omni parte bono se opere texerat, dicat: Iustitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento. Ubi protinus subditur: