monumenta.ch > Beda Venerabilis > bavPal.lat.1449.225 > 26 > 41 > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, XIV . <<<     >>> XVI.

CAPUT XV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 IBID. Et petra fundebat mihi rivos olei.
2 Quia petrae nomine Christus accipitur, praedicator egregius fatetur, dicens: Petra autem erat Christus. Quae videlicet petra nunc ad usum sanctae Ecclesiae olei rivos fundit, quia in ea loquens Dominus, praedicamenta unctionis intimae emanat. De hac petra olei rivus exiit, liber Matthaei, liber Marci, liber Lucae, et liber Ioannis. In diversis huius mundi partibus quod praedicamenta edidit, tot petra haec per ora apostolorum omnium olei rivos fudit. Toties adhuc de petra hac olei rivus funditur, quoties a sancto Spiritu ungendis mentibus auditorum ea quae in libris veteribus de Christo dicta sunt explanantur. Et rivi vocantur olei, quia decurrunt et ungunt. In quibus quisquis tingitur ungitur, quisquis ungitur interius impinguatur. De qua nimirum pinguedine Psalmista ait: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Potest nomine olei ipsa sancti Spiritus unctio designari, de qua per prophetam dicitur: Computrescit iugum a facie olei. Iugum quippe a facie olei computrescit, quia dum sancti Spiritus gratia ungimur, a captivitatis nostrae servitute liberamur: dumque maligni spiritus dominatio superba repellitur, iugum conteritur, quo libertatis nostrae colla premebantur. De hoc rursus oleo scriptum est: Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. Filius quippe olei, fidelis populus dicitur, qui ad fidem Dei interna sancti Spiritus unctione generatur. Multis ergo tunc sancta Ecclesia tribulationibus depressa, dona Spiritus, et mira quae nunc habet praedicamenta, ad memoriam revocet, et suum silentium deploret, dicens: Petra fundebat mihi rivos olei. Quibus verbis congrue subiicit: