monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, XII IX]. <<<     >>> XIV .

CAPUT XIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei.
2 Omnes autem qui divina praecepta metuunt, Dei tabernaculum fiunt. Unde, ut supra iam diximus, per semetipsam Veritas dicit de eo qui illius mandata custodit: Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Quod contra perversi quique dum interna non appetunt, in suis se cogitationibus foras fundunt. Unde eis per prophetam dicitur: Redite praevaricatores ad cor. Et rursum: Vae qui cogitatis inutile. In actionibus quippe suis verentur homines, quos corporaliter vident, et Deum sibi praesentem non aestimant esse, quem non vident. Quod contra in laude iusti dicitur, dum Aegypti regem contemneret, et Dei mandatis obediret: Quia invisibilem tanquam videns sustinuit. Perversum quippe terrae principem quasi non vidit, quem ab oculis sui cordis abiecit. Regem vero invisibilem tanquam videns sustinuit, quia ab eius timoris intuitu mentis oculum non deflexit. Sancta itaque Ecclesia in magnis tunc tribulationibus deprehensa, cum multos a Deo conspicit prava cogitatione discedere, videt profecto mentis eorum habitaculum discendente Deo vacuum remanere, et iure deplorans dicit: Quando secreto Deus erat in tabernaculo meo. Quibus verbis non immerito etiam simulatio religionis plangitur, quia nonnulli etiam nunc Christiani esse non appetunt, sed videri. His videlicet Deus in publico est, non in secreto. Sed sancta Ecclesia Deum in secreto habere desiderat, quia illos vere fideles respicit, quos ad fidei vitam corde pleno permanere cognoscit. Quae iuxta exteriorem quoque vigoris sui rectitudinem dicit: Quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei. Pueri scilicet vocantur, qui coelestibus mandatis inserviunt. Unde per prophetam Dominus dicit: Ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus. Et rursus in Evangelio: Pueri, nunquid pulmentarium habetis? Nunc ergo in circuitu eius sunt pueri, quia in cunctis fere gentibus reperiuntur qui coelestia mandata custodiunt, et spiritalis disciplinae regulis obsequuntur. Qui profecto tunc ad obsequium pueri deerunt, quando pravi qui reperti fuerint spiritalia eius mandata contemnunt. Sequitur: