monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, VII. <<<     >>> IX .

CAPUT VIII. SHOW APPARATUS

1 Et dixit homini: Ecce timor Domini ipsa est sapientia, et recedere a malo intelligentia.
2 Ac si aperte diceretur: Ad temetipsum homo revertere, cordis tui secreta perscrutare. Si Deum te timere deprehendis, profecto constat quia hac sapientia plenus es. Quam si adhuc cognoscere non potes quid sit in se, iam cognoscis interim quid sit in te. Quae enim apud se ab angelis metuitur, apud te timor Domini vocatur, quia hanc habere te certum est, si timere te Deum incertum non est. Hinc etiam per Psalmistam dicitur: Initium sapientiae, timor Domini; quia tunc penetrare cor inchoat, cum hoc extremi iudicii pavore perturbat. Ad parvitatem igitur nostram divinus sermo se attrahit: sicut pater cum parvulo filio loquitur, ut ab eo possit intelligi, sponte balbutit. Quia enim naturam sapientiae penetrare non possumus quid sit in se, ex condescensione Dei audivimus quid sit in nobis, cum dicitur: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia. Sed quia ille veraciter vim divini timoris intelligit, qui se a cunctis pravis operibus custodit, recte subditur: Et recedere a malo, intelligentia. Ea igitur quae sequuntur, quia prophetiae spiritu plena sunt, ipsa sacrae historiae verba testantur, cum dicitur: