monumenta.ch > Beda Venerabilis > csg248.103 > 48 > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 19, III . <<<     >>> V .

CAPUT IV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quae sub coelo sunt respicit.
2 7. Respicere quippe Dei est ea quae amissa ac perdita fuerant ad suam gratiam reformare. Unde scriptum est: Rex qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. Respiciendo namque levitatis nostrae mala coercuit, et magna merita maturitatis dedit. Unde adhuc subditur: