monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10 > 54
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, LIII. <<<    

CAPUT LIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Unde ergo sapientia venit, et quis est locus intelligentiae? Abscondita est ab oculis omnium viventium.
2 Pensandum magnopere est quod a sancto viro requiritur unde sapientia veniat. Ab eo etenim venit a quo orta est. Sed quia ab invisibili et coaeterno Patre nascitur, eius via occulta est. Unde et per prophetam dicitur: Generationem illius quis enarrabit? Locus vero intelligentiae eius, est mens humana, quam haec Dei sapientia dum repleverit, sanctam facit. Quia ergo et invisibilis est de quo prodiit, et incertum nobis est in cuius mente intellecta requiescat, recte nunc dicitur: Unde ergo sapientia venit, et quis est locus intelligentiae? Sed hoc valde mirum est quod protinus subinfertur: Abscondita est ab oculis omnium viventium. Sapientia quippe quae Deus est, si omnium viventium oculis occulta esset, hanc procul dubio sanctorum nemo vidisset. Sed ecce huic sententiae Ioannem audio concordantem, qui ait: Deum nemo vidit unquam. Rursumque cum testamenti veteris patres intucor, multos horum, teste ipsa sacrae lectionis historia, Deum vidisse cognosco. Vidit quippe Iacob Dominum, qui ait: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Vidit Moyses Deum, de quo scriptum est: Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum. Vidit isdem Iob Dominum, qui dicit: Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Vidit Isaias Dominum, qui ait: Anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. Vidit Michaeas Dominum, qui ait: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum coeli assistentem ei a dextris et a sinistris. Quid est ergo quod tot testamenti veteris patres Deum se vidisse testati sunt, et tamen de hac sapientia quae Deus est, dicitur: Abscondita est ab oculis omnium viventium; et Ioannes ait: Deum nemo vidit unquam, nisi hoc quod patenter datur intelligi, quia quandiu hic mortaliter vivitur, videri per quasdam imagines Deus potest, sed per ipsam naturae suae speciem non potest, ut anima, gratia spiritus afflata, per figuras quasdam Deum videat, sed ad ipsam vim eius essentiae non pertingat? Hinc est enim quod Iacob, qui Deum se vidisse testatur, hunc non nisi in angelo vidit. Hinc est quod Moyses, qui cum Deo facie ad faciem loquebatur, sicut loqui solet homo cum amico suo, ei inter ipsa verba suae locutionis dicit: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste, ut videam te. Certe enim si Deus non erat cum quo loquebatur, ostende mihi Deum diceret, et non ostende temetipsum. Si autem Deus erat cum quo facie ad faciem loquebatur, cur se petebat videre quem videbat? Sed ex hac eius petitione colligitur quia eum sitiebat per incircumscriptae naturae suae claritatem cernere, quem iam coeperat per quasdam imagines videre, ut sic superna essentia mentis eius oculis adesset, quatenus ei ad aeternitatis visionem nulla imago creata temporaliter interesset. Et viderunt ergo patres testamenti veteris Dominum, et tamen, iuxta Ioannis vocem: Deum nemo vidit unquam; et iuxta beati Iob sententiam, sapientia quae Deus est, abscondita est ab oculis omnium viventium, quia in hac mortali carne consistentibus, et videri potuit per quasdam circumscriptas imagines, et videri non potuit per incircumscriptum lumen aeternitatis.
3 89. Sin vero a quibusdam potest in hac adhuc corruptibili carne viventibus, sed tamen inaestimabili virtute crescentibus, quodam contemplationis acumine aeterna Dei claritas videri; hoc quoque a beati Iob sententia non abhorret, qui ait: Abscondita est ab oculis omnium viventium; quoniam quisquis sapientiam, quae Deus est, videt, huic vitae funditus moritur, ne iam eius amore teneatur. Nullus quippe eam vidit, qui adhuc carnaliter vivit, quia nemo potest Deum simul amplecti et saeculum. Qui enim Deum videt, eo ipso moritur, quo vel intentione cordis, vel effectu operis ab huius vitae delectationibus tota mente separatur. Unde adhuc ad eumdem quoque Moysen dicitur: Non enim videbit me homo, et vivet. Ac si aperte diceretur: Nullus unquam Deum spiritaliter videt, et mundo carnaliter vivit. Unde Paulus quoque apostolus, qui adhuc Dei invisibilia, sicut ipse testatur, ex parte cognoverat, iam huic mundo totum se mortuum esse perhibebat, dicens: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Sicut enim iam longe superius diximus, non sufficit ut diceret, Mundo crucifixus sum, nisi etiam praemitteret, Mihi mundus crucifixus est, ut non solum se mundo mortuum, sed etiam mundum sibi mortuum esse testaretur, quatenus nec ipse mundum, nec ipsum iam mundus appeteret. Si enim duo fortasse in uno loco sint, quorum unus vivus, alter vero sit mortuus, etsi mortuus viventem non videt, vivus tamen mortuum videt. Praedicator autem Dei ut ostenderet quia per abiectionem qua se humiliando deiecerat, talis iam factus esset, ut nec ipse mundum, nec mundus ipsum concupisceret, non solum ait se mundo crucifixum, ut ipse mundi gloriam quam appeteret tanquam mortuus non videret, sed etiam mundum sibi asseruit crucifixum, in quo tanta se humilitate deiecerat, ut et ipse mundus tanquam ad eum mortuus Paulum humilem atque despectum iam videre nequaquam posset.
4 Sciendum vero est quod fuere nonnulli qui Deum dicerent etiam in illa regione beatitudinis in claritate quidem sua conspici, sed in natura minime videri. Quos nimirum minor inquisitionis subtilitas fefellit. Neque enim illi simplici et incommutabili essentiae aliud est claritas et aliud natura, sed ipsa ei natura sua claritas, ipsa claritas natura est. Quia enim suis dilectoribus haec Dei sapientia se quandoque ostenderet, ipse pollicetur, dicens: Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo me ipsum illi. Ac si patenter dicat: Qui in vestra me cernitis, restat, ut in mea me natura videatis. Hinc rursus ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Hinc Paulus dicit: Nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
5 Sed quia de Deo per primum Ecclesiae praedicatorem dicitur: In quem desiderant angeli prospicere, sunt nonnulli qui nequaquam Deum videre vel angelos suspicantur, et tamen dictum per Veritatis sententiam scimus: Angeli eorum in coelis semper vident faciam Patris mei qui in coelis est. Nunquid ergo aliud veritas, aliud praedicator insonat veritatis? Sed si sententia utraque confertur, quia sibi nequaquam discordet agnoscitur. Deum quippe angeli et vident, et videre desiderant; et sitiunt intueri et intuentur. Si enim sic videre desiderant ut effectu sui desiderii minime perfruantur, desiderium sine fructu anxietatem habet, et anxietas poenam. Beati vero angeli ab omni poena anxietatis longe sunt, quia nunquam simul poena et beatitudo conveniunt. Rursum cum eos dicimus Dei visione satiari, quia et Psalmista ait: Satiabor dum manifestabitur gloria tua, considerandum nobis est quoniam satietatem solet fastidium subsequi. Ut ergo recte sibi utraque conveniant, dicat veritas: Quia semper vident; dicat praedicator egregius: Quia semper videre desiderant. Ne enim sit in desiderio anxietas, desiderantes satiantur; ne autem sit in satietate fastidium, satiati desiderant. Et desiderant igitur sine labore, quia desiderium satietas comitatur; et satiantur sine fastidio, quia ipsa satietas ex desiderio semper accenditur. Sic quoque et nos erimus quando ad ipsum fontem vitae venerimus. Erit nobis delectabiliter impressa sitis simul atque satietas. Sed longe abest ab ista siti necessitas, longe a satietate fastidium, quia et sitientes satiabimur, et satiati sitiemus. Videbimus igitur Deum, ipsumque erit praemium laboris nostri, ut post mortalitatis huius tenebras, accessa eius luce gaudeamus.
6 Sed cum eius lucem dicimus accessam, obsistit animo quod Paulus dicit: Qui lucem habitat inaccessibilem, quem vidit nullus hominum, sed nec videre potest. Et rursum audio quod Psalmista ait: Accedite ad eum, et illuminamini. Quomodo ergo accedendo illuminamur, si ipsam lucem qua illuminari possumus non videmus? Si vero accedendo ad eum ipsam qua illuminamur lucem vimus, quomodo inaccessibilis esse perhibetur? Qua in re pensandum est quod inaccessibilem dixit ised omni homini humana sapienti. Scriptura quippe sacra omnes carnalium sectatores, humanitatis nomine notare solet. Unde isdem apostolus quibusdam discordantibus dicit: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Quibus paulo post subiicit: Nonne homines estis? Et unde alias testimonium protulit, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se. Et cum hoc hominibus dixisset absconditum, mox subdidit: Nobis autem revelavit Deus per spiritum suum; ipsum se ab hominis vocatione discernens, qui raptus supra hominem divina iam saperet. Ita etiam hoc loco cum lucem Dei inaccessibilem perhiberet, ut ostenderet quibus, subdidit: Quem vidit nullus hominum, sed nec videre potest. More suo homines vocans omnes humana sapientes, quia qui divina sapiunt, videlicet supra homines sunt. Videbimus igitur Deum, si per coelestem conversationem supra homines esse mereamur. Nec tamen ita videbimus sicut videt ipse seipsum. Longe quippe dispariliter videt creator se, quam videt creatura creatorem. Nam quantum ad immensitatem Dei, quidam nobis modus figitur contemplationis, quia eo ipso pondere circumscribimur, quo creatura sumus.
7 Sed profecto non ita conspicimus Deum sicut ipse conspicit se, sicut non ita requiescimus in Deo quemadmodum ipse requiescit in se. Nam visio nostra vel requies erit utcunque similis visioni vel requiei illius, sed aequalis non erit. Ne enim iaceamus in nobis, ut ita dicam, contemplationis penna nos sublevat, atque a nobis ad illum erigimur intuendum, raptique intentione cordis, et dulcedine contemplationis, aliquo modo a nobis imus in ipsum, et iam hoc ipsum ire nostrum minus est requiescere, et tamen sic ire perfecte requiescere est. Et perfecta ergo requies est, quia Deus cernitur; et tamen adaequanda non est requiei illius, qui non a se in alium transit ut quiescat. Est itaque requies, ut ita dicam, similis atque dissimilis, quia quod illius requies est, hoc nostra imitatur. Nam ut beati atque aeterni simus in aeternum, imitamur aeternum. Et magna nobis est aeternitas, imitatio aeternitatis. Nec exsortes sumus eius quem imitari possumus, quia et videntes participamur, et participantes imitamur. Quae nimirum visio nunc fide inchoatur, sed tunc in specie perficitur, quando coaeternam Deo sapientiam, quam modo per ora praedicantium quasi per decurrentia flumina sumimus, in ipso suo fonte biberimus.



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, LIII. <<<    
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10 > 54