monumenta.ch > Gregorius Magnus > 53
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, LII . <<<     >>> LIV .

CAPUT LIII. SHOW APPARATUS

1 Nec tincturae mundissimae componentur.
2 Tincturae enim mundissimae vocantur hi qui veraciter sunt humiles et veraciter sancti, qui sciunt quidem quia ex semetipsis virtutum speciem non habent, sed hanc ex dono gratiae supervenientis tenent. Tincti enim non essent si sanctitatem naturaliter habuissent. Sed mundissimae tincturae sunt, quia humiliter custodiunt supervenientem in se virtutum gratiam quam acceperunt. Hinc est enim quod sponsi voce de sancta Ecclesia dicitur: Quae est ista quae ascendit dealbata? Quia enim sancta Ecclesia coelestem vitam naturaliter non habet, sed superveniente Spiritu, pulchritudine donorum componitur, non alba, sed dealbata memoratur. Et notandum quod superius cum dixisset: Non conferetur tinctis Indiae coloribus, eosdem colores non intulit mundos. Hoc vero in loco ut tincturam veracium virtutum ab illa philosophorum fucatione distingueret, tincturas dicens, addidit mundissimas. Tincturae enim mundissimae recte nominantur hi qui prius per prava opera foedi fuerant, superveniente tamen spiritu, nitore gratiae vestiuntur, ut longe aliud appareant esse quam erant. Unde etiam baptisma, id est tinctio, dicitur ipsa nostra in aquam descensio. Tingimur quippe, et qui prius indecori eramus deformitate vitiorum, accepta fide reddimur pulchri gratia et ornamento virtutum. Sequitur: