monumenta.ch > Gregorius Magnus > 50
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XLIX . <<<     >>> LI.

CAPUT L. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nec commemorabuntur in comparatione eius.
2 Omnes enim supernae patriae electi, sancti quidem et iusti sunt; sed participatione sapientiae, non comparatione. Quid enim sunt homines Deo comparati? Lumen autem sapientia, lumen et servi sapientiae vocari solent. Sed illa lumen illuminans, isti lumen illuminatum, sicut scriptum est: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Istis autem tantummodo dicitur: Vos estis lux mundi. Iustitia quidem sapientia, iustitia et servi sapientiae nuncupantur; sed illa iustitia iustificans, isti autem iustitia iustificata. De Deo quippe, qui sapientia est, dicitur: Ut sit ipse iustus et iustificans; isti vero dicunt: Ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso. Aliter ergo venerandum est lumen illuminans, aliter lumen illuminatum; aliter iustitia iustificans, aliter iustitia iustificata. Sapientia vero est, et sapit; nec habet aliud esse, aliud sapere; servi autem sapientiae esse quidem sapientes possunt, nec tamen hoc habent esse quod sapere; nam esse possunt, et sapientes non esse. Habet vitam sapientia, sed non aliud habet, et aliud est, quippe cui hoc est esse quod vivere. Servi autem sapientiae cum habent vitam, aliud sunt, et aliud habent, quippe quibus non est hoc ipsum esse quod vivere; nam possunt iuxta aliquid esse, nec vivere. Aliud quippe illis est esse, aliud vivere, quia in ipso parente primo essentiam habuere per initium, vitam per accessum; quoniam prius de terra factus est homo, et postmodum, sicut scriptum est: Inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. Sapientia vero habet essentiam, habet vitam; sed hoc quod habet, ipsa est. Proinde incommutabiliter vivit, quia non ex accidenti, sed essentialiter vivit. Sola ergo cum Patre et sancto Spiritu veraciter est, cuius essentiae comparatum esse nostrum, non esse est. Huic si coniungimur, sumus, vivimus, sapimus; huic si comparamur, nec sapimus, nec vivimus omnino, nec sumus.
3 Hinc est quod sancti omnes, quando in Dei visione proficiunt, quanto magis divinitatis interna conspiciunt, tanto magis se nihil esse cognoscunt. Nusquam quippe legitur quod Abraham cinerem et pulverem se esse professus est, nisi cum habere Dei meruit collocutionem. Ait enim: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Esse enim se aliquid fortasse crederet, si veracem essentiam quae super ipsum est minime sensisset. At vero ubi ad incommutabilem contemplandum super se raptus est, impletus tanta contemplationis potentia, dum videret illum, nil se esse nisi pulverem vidit. Hinc est etiam quod Propheta repletus eadem sapientia, exclamat: Memento, Domine, quod pulvis sumus. Qui rursus eiusdem incommutabilitatem essentiae contemplatus, ait: Omnia sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Hinc ad Moysen dicitur: Ego sum qui sum; et dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos. Solus quippe veraciter est, qui solus incommutabiliter permanet. Nam omne quod modo sic, et modo aliter est, iuxta non esse est. Permanere enim in statu suo non potest. Atque aliquo modo ad non esse itur, dum ab eo quod fuerat semper ad aliud per momenta temporum ducitur. Ut ergo in participatione illius essentiae aliquid simus, cognoscamus nosmetipsos, quia prope nihil sumus. Bene itaque dicitur: Nec commemorabuntur in comparatione eius, quia vasa auri excelsa et eminentia, quae ex participatione sapientiae nobis veneranda sunt, in comparatione sapientiae etiam memoranda non sunt. Quia vero haec sapientia humanis cordibus latenter infunditur, sicut de sancto Spiritu quoque dictum est: Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, et nescis unde veniat, aut quo vadat, idcirco subiungitur: