monumenta.ch > Gregorius Magnus > 33
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XXXII. <<<     >>> XXXIV .

CAPUT XXXIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Locus sapphiri lapides eius, et glebae illius aurum.
2 Auget reatum culpae sequentis praeconium gloriae praecedentis. Nam uniuscuiusque casus tanto maioris est criminis, quanto priusquam caderet maioris potuit esse virtutis. Dicatur ergo Iudaea, dicatur quid fuerit, et praecedentium magnitudo virtutum crescat ad cumulum sequentium delictorum. Locus sapphiri lapides eius, et glebae illius aurum. Quid enim hoc loco per lapides, nisi sanctorum ac fortium mentes accipimus?. In Scriptura etenim sacra aliquando lapides in malo, aliquando vero in bono accipi solent. Nam cum lapis pro insensibilitate ponitur, dura per lapides corda signantur. Unde et per Ioannem dicitur: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Qui videlicet nomine lapidum corda gentilium designat, dura tunc atque insensibilia per infidelitatem. Et per prophetam Dominus pollicetur, dicens: Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Rursum per lapides mentes fortium designari solent. Unde et per Petrum sanctis dicitur: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini domus spiritales. Et per prophetam Dominus venienti Ecclesiae pollicetur, dicens: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris, et ponam iaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos; et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles, universos filios tuos doctos a Domino. Stravit namque in illa per ordinem lapides, quia in ea sanctas animas meritorum diversitate distinxit. Fundavit eam in sapphiris, qui scilicet lapides coloris aerei in se similitudinem tenent, quia robur Ecclesiae in animabus coelestia appetentibus solidatur. Et quoniam iaspis viridis est coloris, iaspidem propugnacula eius posuit, quia illi contra adversarios pro sanctae Ecclesiae defensione obiecti sunt, qui, internis desideriis virentes, nulla teporis reprobi ariditate marcescunt. Portas vero eius posuit in lapides sculptos. Hi quippe portae sunt Ecclesiae, per quorum vitam atque doctrinam intrat in eam multitudo credentium. Qui pro eo etiam quod magnis operibus pollent, et id quod loquentes asserunt, viventes ostendunt, non puri, sed sculpti lapides esse memorantur. In quorum enim vita recta operatio cernitur, quasi in eisdem ipsis exprimitur quod egerunt. Ubi omnem quoque sanctorum numerum generali collectione concludens, subdidit: Omnes terminos tuos in lapides desiderabiles. Et, tanquam si audientes ista peteremus ut hos lapides quos diceret indicaret, adiunxit: Universos filios tuos doctos a Domino. Quia igitur de Iudaea nunquam sanctae animae, quae coelestem vitam ducerent defuerunt, dicitur: Locus sapphiri lapides eius. Et quia magna vitae ac sapientiae claritate per fidem fulsit, adiungitur: Et glebae illius aurum. Quid per glebas, nisi collectiones singulorum ordinum ac multitudines designantur? Glebae autem ex humore et pulvere constringuntur. Omnes ergo qui, rore gratiae infusi, ex mortis debito se pulverem esse veraci cognitione confessi sunt, dum vitae virtute clarescerent, quasi aureae in illa glebae iacuerunt. Glebas haec terra habuit in prophetis, glebas in doctoribus, glebas in Patribus antiquis, qui magna se infusione gratiae in professionis et operis unanimitate tenuerunt. Dicat ergo: Et glebae illius aurum, quia in ea multitudo spiritalium tanto maiori virtute claruit, quanto se in Deum ac proximum maiori unanimitate constrinxit.
3 Sed hoc aurum perfidiae est postmodum tenebris obscuratum. Cuius profecto nigredinem Ieremias propheta intuens deplorat, dicens: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus? Aurum namque obscuratum est, quia in eis antiquus ille fidei atque innocentiae splendor, irruente perfidia, malitiae se nocte fuscavit. Quia igitur quid fuit audivimus: Locus scilicet sapphiri lapides eius, et glebae illius aurum, nunc iam dilectus ille Deo populus cur tanta haec bona perdiderit audiamus. Sequitur.