monumenta.ch > Beda Venerabilis > bmv343.259 > 32
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XXXI . <<<     >>> XXXIII.

CAPUT XXXII. SHOW APPARATUS

1 Terra de qua oriebatur panis, in loco suo igne subversa est.
2 Panem Iudaea dare consueverat, quae legis verba proferebat. Quam videlicet legem, quia intelligere iam reprobi atque explanare non poterant, propheta Ieremias in lamentis deplorat, dicens: Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Sed haec terra in loco suo igne subversa est, quia fidelium signa conspiciens, invidiae se face concremavit. Quia enim semper invidia de superbia nasci solet, in loco suo igne periit, quae idcirco arsit invidia, quia superbiam non reliquit. Terra ergo quae prius panem habuit, post igne subversa est, quoniam synagoga, quae mandata Dei per legem protulit, nascentem Ecclesiam persequens, invidiae se igne consumpsit. An non aemulationis suae facibus ardebat, cum Redemptoris nostri signa conspiciens, per quosdam suos diceret: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? vel certe: Videtis quia nihil proficimus, ecce totus mundus post eum vadit. Videbant unde converti debuerant, atque exinde perversiores fiebant. Quaerebant exstinguere quem cernebant mortuos vivificare. In ore tenebant legem, sed legis persequebantur auctorem. Terra ergo de qua oriebatur panis, in loco suo igne subversa est, quia Iudaea in semetipsa et prius habuit legem quae reficeret, et post invidiam quae concremaret. De cuius adhuc descriptione subiungitur: