monumenta.ch > Beda Venerabilis > 20 > 8
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, VII . <<<     >>> IX .

CAPUT VIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nunquid clamorem eius audiet Deus, cum venerit super illum angustia?
2 Clamorem eius angustiae tempore Deus non audit, quia tranquillitatis tempore in praeceptis suis ipse clamantem Dominum non audivit. Scriptum quippe est: Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio eius erit exsecrabilis. Sanctus itaque vir intuens quia omnes qui nunc operari recta contemnunt extremo se tempore ad petitionis verba convertunt, dicit: Nunquid clamorem eius audiet Deus? Quibus profecto verbis vocibus nostri Redemptoris obsequitur, qui ait: Novissime veniunt et fatuae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Et respondetur eis: Amen dico vobis, nescio vos; quia tanto magna tunc exercetur severitas, quanto nunc maior misericordia prorogatur; et districte tunc iudicium non correctis exerit, qui pietatem nunc delinquentibus patienter impendit. Hinc etenim propheta ait: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est. Modo enim non videtur, et prope est; tunc videbitur, et prope non erit. Necdum in iudicio apparuit, et si quaeritur, invenitur. Nam miro modo cum in iudicio apparuerit, et videri potest, et non potest inveniri. Hinc Salomon sapientiam refert et suaviter blandientem, et terribiliter iudicantem, dicens: Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam. Cuius vocem quoque insinuat, subdens: Usquequo parvuli diligitis infantiam, et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt, et imprudentes odibunt scientiam? Convertimini ad correptionem meam; en proferam vobis spiritum meum, et ostendam verba mea. En qualibus verbis expressa est dulcedo vocantis. Videamus nunc quibus insinuatur modis severitas increpantis, ut in fine quandoque se exerceat districtio punientis. Quia vocavi, inquit, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Dicat iam qualiter feriat, quos ad se nullatenus revertentes tanta longanimitate sustentat. Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum vobis quod timebatis advenerit, cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio et angustia. Tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me. Ore itaque sapientissimi Salomonis cuncta de superno iudicio diligenter expressa sunt, quia et prius dulciter vocat, et postmodum terribiliter increpat, et ad extremum inretractabiliter damnat. Bene ergo dicitur: Nunquid clamorem eius audiet Deus, quando venerit super illum angustia? Quia nimirum omnis hypocrita tunc remedium in clamore non invenit, qui nunc tempus congruum clamoris perdit. De cuius adhuc pravitate subiungitur: