monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6 > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, V . <<<     >>> VII .

CAPUT VI. SHOW APPARATUS

1 Sicut impius inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus.
2 In sacro eloquio sicut, et quasi, aliquando non pro similitudine ponitur, sed pro veritate. Unde est illud: Vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre. Unde et hic quoque sicut, et quasi, pro affirmatione potius quam pro similitudine dictum videtur. Inter impium vero et iniquum, hoc distare nonnunquam solet, quia omnis impius iniquus, non tamen omnis iniquus est impius. Impius namque pro infideli ponitur, id est a pietate religionis alienus; iniquus vero dicitur, qui pravitate operis ab aequitate discordat, vel si fortasse Christianae fidei nomen portat. Beati igitur Iob voce typica sancta Ecclesia, quae alios rectae fidei contradicentes tolerat. impium se habere fatetur inimicum. Quia vero alios sub praetextu fidei intus positos in pravis operibus patitur, iniquum suum adversarium detestatur. Si autem sicut, et quasi, oportet magis ut pro similitudine positum sentiamus, sancta Ecclesia eos quos viventes carnaliter intra se tolerat de similitudine impiorum notat. Intus quippe ei inimicus est, qui fidelem se dum affirmat vocibus, moribus negat. Et quia eum velut infidelem aestimat qui illam specie tenus intus positus vitio pravae actionis impugnat, recte dicit: Sicut impius inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus. Ac si aperte dicat: A me etiam fide discrepat, qui mihi opere non concordat. Sequitur: