monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, IV. <<<     >>> VI .

CAPUT V. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Neque enim reprehendit me cor meum in omni via mea.
2 Ac si aperte dicat: Pro vobis non debeo ad culpam pertrahi, qui peccare in propriis formidavi. Sciendum vero est quod quisquis a praeceptis dominicis discordat opere, quoties ea audit a corde suo reprehenditur atque confunditur, quia id quod non fecerit memoratur. Nam in quo se errasse considerat, ipsa se latenter conscientia accusat. Unde David propheta deprecatur, dicens: Tunc non confundar, dum respicio in omnia mandata tua. Graviter namque unusquisque confunditur quando mandata Dei vel legendo, vel audiendo respicit, quae vivendo contempsit. Hinc enim Ioannis voce dicitur: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum; et quidquid petierimus ab eo, accipiemus; ac si diceret: Si id quod praecipit facimus, id quod petimus obtinebimus.
3 Valde namque apud Deum utraque haec sibi necessario congruunt, ut et oratione operatio, et operatione fulciatur oratio. Hinc enim Ieremias ait: Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum. Levemus corda nostra cum manibus ad Deum in coelos. Vias etenim nostras scrutari est cogitationum interna discutere. Corda vero cum manibus levat, qui orationem suam operibus roborat. Nam quisquis orat, sed operari dissimulat, cor levat, et manus non levat. Quisquis vero operatur, et non orat, manus levat, et cor non levat. Iuxta ergo Ioannis vocem, tunc cor fiduciam in oratione accipit, cum sibi vitae pravitas nulla contradicit. De qua recte fiducia a sancto viro nunc dicitur: Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. Ac si aperte dicat: Nequaquam se fecisse reminiscitur unde in suis precibus confundatur. Sed quaeri potest quo pacto a corde suo reprehendi se denegat, qui se peccasse superius accusat, dicens: Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum? Vel certe: Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me.
4 Sed sciendum est quod sunt peccata quae a iustis vitari possunt, et sunt nonnulla quae etiam a iustis vitari non possunt. Cuius enim cor in hac corruptibili carne consistens in sinistra cogitatione non labitur, vel si usque ad consensus foveam non mergatur? Et tamen haec ipsa prava cogitare peccare est. Sed dum cogitationi resistitur, a confusione sua animus liberatur. Mens ergo iustorum etsi libera est a perverso opere, aliquando tamen corruit in perversa cogitatione. Et in peccatum ergo labitur, quia saltem in cogitatione declinatur; et tamen unde semetipsam postmodum flendo reprehendat, non habet, quia ante se reparat, quam per consensum cadat. Recte ergo is qui peccatorem se confessus est, nequaquam se a suo corde reprehendi confitetur, quia etsi qua illicita fortasse cogitando defuit unquam rectitudini, forti tamen mentis certamine restitit cogitationi. Sequitur: