monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, II . <<<     >>> IV.

CAPUT III. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quia donec superest halitus in me, et Spiritus Dei in naribus meis, non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.
2 Quod prius iniquitatem, hoc postmodum repetens mendacium dicit. Nam et omne mendacium iniquitas est, et omnis iniquitas mendacium, quia profecto ab aequitate discrepat quidquid a veritate discordat. Sed inter hoc quod ait, loqui, et postmodum subdit, meditari, magna distantia est. Nonnunquam enim peius est mendacium meditari, quam loqui. Nam loqui plerumque praecipitationis est, meditari vero studiosae pravitatis. Et quis ignoret in quanta distantia culpa distinguitur utrum praecipitatione aliquis, an studio mentiatur? Sed vir sanctus, ut perfecte adhaereat veritati, nec studio se perhibet, nec praecipitatione mentiri. Summopere enim cavendum est omne mendacium, quamvis nonnunquam sit aliquod mendacii genus culpae levioris, si quisquam praestando mentitur. Sed quia scriptum est: Os quod mentitur, occidit animam. Et: Perdes omnes qui loquuntur mendacium, hoc quoque mendacii genus perfecti viri summopere fugiunt, ut nec vita cuiuslibet per eorum fallaciam defendatur, ne suae animae noceant, dum praestare vitam carni nituntur alienae; quanquam hoc ipsum peccati genus facillime credimus relaxari. Nam si quaelibet culpa, sequenti solet pia operatione purgari; quanto magis haec facile abstergitur, quam mater boni operis pietas ipsa comitatur?
3 Nonnulli vero ex obstetricum fallacia conantur asserere hoc mendacii genus non esse peccatum, maxime quod illis mentientibus scriptum est: Quia aedificavit illis Dominus domos. In qua magis recompensatione cognoscitur quid mendacii culpa mereatur. Nam benignitatis earum merces, quae eis in aeterna potuit vita retribui, pro admista culpa mendacii, in terrenam est recompensationem declinata, ut in vita sua quam mentiendo tueri voluerunt ea quae fecerunt bona reciperent, et ulterius quod exspectarent mercedis suae praemium non haberent. Nam si subtiliter perpendatur, amore vitae praesentis mentitae sunt, non intentione mercedis. Parcendo quippe conatae sunt infantium vitam tegere; mentiendo, suam.
4 Et licet in testamento veteri nonnulla possint talia reperiri, pene nunquam tamen hoc vel tale genus mendacii a perfectis admissum studiosus ibi lector inveniet, quamvis mendacium quamdam tenere veritatis imaginem videatur, et sub veteri forsitan testamento minoris culpae esse potuit, in quo per taurorum hircorumque victimas sacrificium non fuit ipsa veritas, sed umbra veritatis. Nam in testamento novo praeceptis altioribus manifestata per carnem Veritate proficimus; iustumque est ut facta quaedam quae in illo populo umbrae veritatis deservierant deseramus. Si quis vero per testamentum vetus vult suum tueri mendacium, quia minus illic quibusdam fortasse nocuerit, dicat necesse est rerum alienarum raptum, et retributionem iniuriae, quae infirmis illic concessa sunt, sibi nocere non posse. Quae omnia cunctis liquet quanta adnimadversione Veritas insequitur, quae nobis, iam significationis suae umbra postposita, in vera carne declaratur. Sed quia sanctus vir nec loqui se, nec meditari mendacium spondet, haec ipsa in quibus veritati congruit exsequendo subiungit: