monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, II .

CAPUT I. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Plerumque in sacro eloquio sic nonnulla mystica describuntur, ut tamen iuxta narrationem historicam prolata videantur. Sed saepe dicta talia in eadem historica narratione permista sunt, per quae superficies historiae cuncta cassetur: quae dum nil historicum resonant, aliud in eis inquirere lectorem cogunt. His enim dictis quae aperta credimus, cum interiecta aliqua obscurius invenimus, quasi quibusdam stimulis pungimur, ut ad aliqua altius intelligenda vigilemus, et obscurius prolata sentiamus, ea etiam quae aperte dicta putavimus. Cum ergo beatus Iob de sermone Domini et de magnitudine tonitrui loqueretur, eisdem verbis protinus subinfertur:
1 CAP. XXVII, Addidit quoque Iob, assumens parabolam suam, et ait.
2 Quo profecto versu ostenditur huius sanctissimi viri dicta quam mystice sint prolata, dum parabola, id est similitudo assumpta narratur ab eo qui nihil inferius per comparationem vel similitudinem loquitur. Absit enim ne hoc loco parabolam illud musicae organum sentiamus. Neque enim fas est credere quod in afflitione poenarum musicis uteretur, cum per Scripturam suam veritas dicat: Musica in luctu importuna narratio est. Nominata ergo parabola, ecce textu ipso loquente iam discimus, ne iusta textum tantummodo eius verba pensemus. Ad eam itaque similitudinem cuncta trahenda sunt qua figurate Ecclesia designatur. Et in ipso quidem locutionis exordio dicta aperte prolata sunt, sed subiunctis obscurioribus implicantur. Nam plana, ut solet, locutione inchoat, sed verba sua per mysticos sensus gravida narratione consumat. Itaque ait: