monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, XXX . <<<     >>> XXXII .

CAPUT XXXI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Spiritus eius ornavit coelos.
2 Quos coelos, nisi eos de quibus scriptum est: Coeli enarrant gloriam Dei? Quos tunc ornavit Spiritus, cum replevit. Quod Luca referente didicimus, qui ait: Factus est repente de coelo sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis, seditque super singulos eorum. Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. Ex eo ergo acceperunt ornamenta virtutis, quos immensa ante possederat foeditas timoris. Scimus enim, ille apostolorum, id est coelorum primus, ante acceptam huius Spiritus gratiam, quoties dum mori timuit, vitam negavit. Qui non poenis, non afflictionibus, non terribili potestate cuiusquam, sed unius mancipii sola est interrogatione prostratus. Et quidem mancipium ne sexus firmior terribile demonstraret, ancilla est inquirente tentatus. Rursusque ut talis sexus infirmitas etiam officii sui deiectione vilesceret, non ab ancilla tantummodo, sed ab ostiaria est ancilla requisitus. Ecce quam vilis est ad tentandum persona requisita, ut aperte proderetur quanta eum timoris infirmitas possideret, qui nec ante vocem ostiariae ancillae subsisteret.
3 Sed iam hic paulo ante timidus, qualis post adventum Spiritus exstiterit videamus. Certe, Luca testante didicimus contra sacerdotes ac principes quanta Dominum auctoritate praedicavit. Nam cum facto miraculo, quaestio fuisset exorta, et sacerdotum principes, seniores, ac scribae in apostolorum persecutione concurrerent, eos in medio statuentes in qua virtute miraculum fecerint percunctari curaverunt. Quibus repletus Spiritu sancto Petrus dixit: Principes populi et seniores, si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus est factus, notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israel, quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis salvus. Cumque erga haec persequentium furor excresceret, eosque sacerdotes ac principes Iesum praedicare prohiberent, contra iram principum qua auctoritate Petrus excreverit indicatur, cum illic protinus subditur: Petrus vero et apostoli dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Sed cum auctoritatem praedicantium, resistentium praecepta non premerent, ad flagella pervenitur. Nam subditur: Tunc principes sacerdotum caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Iesu, et dimiserunt eos. Sed quia apostolorum virtutem premere nec flagella valuerunt, patenter ostenditur, cum protinus subinfertur: Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Mox etiam post flagellorum gaudia quid agerent indicatur: Omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum Iesum. Ecce ille paulo ante timidus, iam linguis loquitur, coruscat miraculis, infidelitatem sacerdotum ac principum libera voce increpat, ad praedicandum Iesum, exemplum auctoritatis caeteris praestat, ne in nomine eius loqui debeat verberibus prohibetur, nec tamen compescitur. Contemnit flagella caedentium, qui paulo ante requirentium verba timuerat; et qui ancillae vires requisitus expavit, vires principum caesus premit. Sancti enim Spiritus iam virtute solidatus, huius mundi altitudines libertatis calce deprimebat, ut in imo esse cerneret quidquid contra creatoris gratiam altum tumeret.
4 Haec sunt ornamenta coelorum, haec sunt dona Spiritus, quae diversis manifestari virtutibus solent, quas occultae dispensationis munere divisas Paulus enumerat, dicens: Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem spiritum, alteri fides in eodem spiritu, alii gratia sanitatum in uno spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Quae mox generali definitione concludens, ait: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. De his etiam coelis in psalmo dictum est: Verbo Domini coeli firmati sunt. De his quoque ornamentis spiritus subditur: Et spiritu oris eius omnis virtus eorum. Bene itaque dicitur: Spiritus eius ornavit coelos, quia praedicatores sancti nisi promissa Paracliti dona perciperent, nullo fortitudinis decore claruissent. Sed quia sanctis apostolis virtutum gratia decoratis, vitae praedicatio contra infidelium corda convaluit, et antiquus hostis obsessas infidelium mentes praedicatorum vocibus expulsus reliquit, post ornamenta coelorum apte subiungitur.



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, XXX . <<<     >>> XXXII .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31