monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, XXI . <<<     >>> XXIII.

CAPUT XXII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et qui habitant cum eis.
2 Ac si dicat: Pariter gemunt qui eorum gloria ex delectatione sociantur. Ipsa autem occupatio saecularium dignitatum tanto facilioribus vitiis premitur, quanto maioribus curis gravatur. Humanus namque animus videre et devitare peccata utinam valeat vel quietus. Quia ergo vidit desideratas rerum celsitudines absque peccatis ministrari non posse, et quia divinae irae non absconditur quidquid illicitum perpetratur, apte secutus adiunxit: