monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, XVI. <<<     >>> XVIII .

CAPUT XVII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?
2 Ac si aperte diceretur: Si ipsi quoque esse sine contagio non valent, qui inter praesentis vitae tenebras virtutibus lucent, quanto reatu iniquitatis obstricti sunt qui adhuc carnaliter vivunt? Si a peccato esse liberi nequeunt qui iam in coelestibus desideriis conversantur, qui peccatorum pondera tolerant qui, carnis suae voluptatibus dediti, adhuc putredinis iugum portant? Hinc Petrus ait: Si iustus vix sulvabitur, impius et peccator ubi parebunt? Hinc per Isaiam dicitur: Super humum populi mei spinae et vepres ascendent, quanto magis super omnem domum gaudii civitatis exsultantis? Humum quippe populi sui Dominus electorum omnium mentem vocat, super quam spinas ac vepres ascendere perhibet, quia nec ipsam quoque esse absque punctionibus vitiorum videt. Domus vero gaudii civitatis exsultantis est mens pravorum, quae dum ventura supplicia conspicere negligit, in carnis voluptate se deserens, inaniter hilarescit. Ait ergo: Super humum populi mei spinae et vepres ascendent, quanto magis super omnem domum gaudii civitatis exsultantis? Ac si aperte dicat: Si et illorum mentem vitia deprimunt, qui se pro coelestis patriae desiderio affligunt, quibus culpis substrati sunt qui sine ulla formidine sese in carnis voluptate derelinquunt?
3 Notandum vero in sermone suo quantum Baldad ordinem conditionis nostrae tenuit et nativitatis, qui hominem non vermem, sed putredinem, filium vero hominis vermem vocat. Primus namque humani generis parens, homo, non filius hominis, ex quo quisquis prodiit, non solum homo, sed filius quoque hominis fuit. Sicut ergo ex homine filius hominis, ita ex putredine nascitur vermis. Unde recte homo putredo, filius vero hominis vermis vocatur. Primus quippe homo putredo, non vermis, quia etsi per mortem putruit, non tamen ex putredine per nativitatem venit. Qui autem hominis est filius, vermis dicitur, quia iam ex mortalium corporum corruptione propagatur.
4 Igitur quia amicorum verba finita sunt, beatus Iob altiori acumine prosecutionis innititur, eiusque dicta tam sunt valida, quam extrema, quia et sic usus esse iurisperitorum solet, ut argumentum, quo adversariis suis eminere se praevident, ad prosecutionis conclusionem servent. Sequitur: