monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, XII . <<<     >>> XIV.

CAPUT XIII. SHOW APPARATUS

1 Nunquid est numerus militum eius?
2 In cognitione humanae rationis supernorum spirituum numerus non est, quia quanta sit illa frequentia invisibilis exercitus nescit; de quo per Danielem dicitur: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Supernorum civium numerus infinitus et definitus exprimitur, ut qui Deo est numerabilis, esse hominibus innumerabilis demonstretur. Quamvis aliud est assistere, aliud ministrare. Assistunt enim illae procul dubio potestates, quae ad quaedam hominibus nuntianda non exeunt. Ministrant vero hi qui ad explenda officia untiorum veniunt, sed tamen ipsi quoque contemplatione ab intimis non recedunt. Et quia plures sunt qui ministrant, quam hi qui principaliter assistunt, assistentium numerus quasi defininitus, ministrantium vero indefinitus ostenditur.
3 Angelicos vero spiritus recte Dei milites dicimus, quia decertare eos contra potestates aereas non ignoramus. Quae tamen certamina non labore, sed imperio peragunt, quia quidquid agendo contra immundos spiritus appetunt, ex adiutorio cuncta regentis possunt. De hac namque militia, nascente rege nostro, scriptum est: Subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis. Cui tamen militiae electorum quoque hominum numerus iungitur, qui per sublime mentis desiderium, a terrenae conversationis servitute liberantur. De quibus per Paulum dicitur: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus. Qui licet nunc pauci appareant, in invisibili tamen patria innumerabiles regnant, quia etsi ex comparatione pravorum pauci sunt, in congregationis suae frequentia metiri nequaquam possunt. Quia vero eorumdem militum virtus non propriis viribus, sed supernae gratiae infusione roboratur, recte subiungitur: