monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, VI . <<<     >>> VIII.

CAPUT VII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Oculi enim eius sunt in viis illius.
2 Vias enim suas peccator intuetur, quia sola cogitare, sola cernere nititur quae sibi ad commodum temporale suffragentur. Hinc etenim Paulus dicit: Omnes quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi. Via namque elati, superbia; via raptoris, avaritia; via est lubrici, concupiscentia carnalis. In viis ergo suis iniquus quisque oculos deprimit, quia solis vitiis, ut per haec animo satisfaciat, intendit. Unde per Salomonem dicitur: Oculi stultorum in finibus terrae, quia hoc solum tota cordis intentione conspiciunt, per quod ad finem terreni desiderii perducantur. Nequaquam vero suae considerationis obtutum in terra peccator figeret, si ad sancta sui Redemptoris itinera mentis oculos levaret. Unde per Salomonem rursum dicitur: Oculi sapientis in capite eius, quia videlicet sapiens quisque illum tota intentione considerat, cuius se membrum esse per fidem pensat. Has namque humanae conversationis vias videre contempserat, qui dicebat: In mandatis tuis me exercebo, et considerabo vias tuas. Ac sic aperte spondeat, dicens: Quae mea sunt, iam videre refugio, quia per imitationis tuae viam pergere conversationis gressibus inardesco. Qui enim praesenti iam mundo contradicit, amoris excitatione continua Redemptoris sui vias cordis oculis obiicit, ut mens prospera fugiat, ad adversa praeparetur; nihil quod demulcet appetat, nihil quod deterrere creditur pertimescat; moerorem gaudium deputet; praesentis vitae gaudia damna moeroris penset; abiectionis detrimenta non timeat, sed per haec manentis gloriae locum quaerat. Has etenim vias sequentium monstrabat oculis Veritas, cum dicebat: Si quis mihi ministrat, me sequatur. Ad has vias tumentia discipulorum corda revocabat, cum locum iam gloriae quaererent, sed eiusdem gloriae iter ignorarent, dicens: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Confessionis quippe illius celsitudinem a dextris sinistrisque quaesierant, sed quanta ad hanc esset itineris angustia non videbant. Unde et eorum mox oculis imitandus passionis calix obiicitur, ut videlicet si ad sublimitatis gaudia tenderent, prius viam humilitatis invenirent. Quia igitur considerare peccator vias Dei negligit, sed solis in quibus carnaliter delectetur intendit, recte nunc dicitur: Oculi enim eius sunt in viis illius. Sequitur: