monumenta.ch > Gregorius Magnus > 53 > sectio 682 > 58
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, LVII . <<<     >>> LIX .

CAPUT LVIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nescierunt vias eius, nec reversi sunt per semitas illius.
2 Qui enim prius sciendo rebelles sunt, postmodum caecantur ut nesciant, sicut de quibusdam dicitur: Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. De quibus paulo post additur: Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt. Quia enim glorificare noluerunt quem cognoverant, reprobo sensui traditi, ad hoc relicti sunt, ut nescirent iam pensare mala quae faciebant. Bene autem dicitur: Nescierunt vias eius, nec reversi sunt per semitas illius. Angustior quippe est semita quam via. Qui autem bona manifestiora agere contemnunt, nequaquam ad subtiliora intelligenda perveniunt. Exspectavit autem omnipotens Deus, ut per eius semitas pergerent; sed utinam per eas vel reverti voluissent, ut vitae itinera quae noluerunt per innocentiam saltem per poenitentiam tenerent! Qua in re quantae sint misericordiae viscera Dei omnipotentis ostenditur, qui eos quos a se discedentes aspicit, ut revertantur, quaerit. Unde post enumeratas culpas delinquentium Synagogam per vocem propheticam revocat, dicens: Ergo saltem amodo voca me, pater meus, dux virginitatis meae tu es. Sequitur: