monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XXIX. <<<     >>> XXXI .

CAPUT XXX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nolo multa fortitudine contendat mecum; nec magnitudinis suae mole me premat.
2 Mens etenim quamlibet iusti, si ab omnipotente Domino districte iudicatur, mole magnitudinis premitur. In quibus nimirum verbis hoc quoque intelligendum est, quod sanctus vir, dum Dei fortitudinem devitat, quid eius aliud quam infirmitatem desiderat? Et scriptum est: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Unde et protinus adiungit:
3 Proponat aequitatem contra me, et perveniet ad victoriam iudicium meum.
4 Quis enim alius nisi Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, aequitatis nomine designatur? de quo scriptum est: Qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia. Quae scilicet iustitia dum in hunc mundum contra vias peccatorum venit, antiquum hostem vincimus, a quo captivi tenebamur. Dicat ergo: Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat; proponat aequitatem contra me, et perveniet ad victoriam iudicium meum. Id est, ad redarguendas vias meas incarnatum Filium mittat, et tunc insidiantem adversarium per absolutionis meae iudicium victor excludam. Si enim in divinitatis fortitudine sic unigenitus Dei Filius invisibilis maneret, ut nil de nostra infirmitate susciperet, infirmus homo ad eum invenire accessum gratiae quando potuisset? Consideratum quippe pondus eius magnitudinis opprimeret potius quam iuvaret. Sed fortis super omnia apparuit infirmus inter omnia, ut dum nobis ex assumpta infirmitate congrueret, ad permanentem nos suam fortitudinem elevaret. In altitudine enim sua divinitas a nobis utpote parvulis apprehendi non potuerat, sed stravit se hominibus per humanitatem, et quasi in iacentem ascendimus; surrexit, et levati sumus. Unde hoc quoque mox subditur, per quod divinitas invisibilis atque incomprehensibilis demonstretur. Nam sequitur: