monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XIX . <<<     >>> XXI.

CAPUT XX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et elevabis ad Deum faciem tuam.
2 Ad Deum faciem levare, est cor ad sublimia investiganda attollere. Nam sicut per corporis faciem homini, ita per interiorem imaginem Deo noti atque conspicabiles sumus. Cum vero reatu culpae deprimimur, ad Deum levare cordis nostri faciem veremur. Dum enim nulla bonorum operum confidentia fulcitur, intueri summa mens trepidat, quia ipsa se conscientia accusat. Cum vero iam poenitentiae lamentis culpa diluitur, et sic perpetrata planguntur, ut plangenda minime perpetrentur, magna menti fiducia nascitur, et ad conspicienda supernae retributionis gaudia cordis nostri facies levatur. Sed haec Eliphaz recte diceret si infirmum moneret. Cum vero iustum virum propter flagella despicit, quid aliud quam verba scientiae nesciens fundit? Quae nimirum dicta si ad haereticorum typum ducimus, ipsi falsis promissionibus ad Deum nos faciem levare pollicentur. Ac si fideli populo patenter dicant: Quandiu praedicationem nostram non sequeris, cor in infirmis premis. Quia vero Eliphaz beatum Iob ad Deum reverti admonuit, a quo videlicet idem vir beatus nunquam recessit, adhuc pollicendo subiungit: