monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XVIII. <<<     >>> XX.

CAPUT XIX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues.
2 Super Omnipotentem deliciis affluere est in amore illius Scripturae sacrae epulis satiari. In cuius nimirum verbis tot delicias invenimus, quot ad profectum nostrum intelligentiae diversitates accipimus, ut modo nuda nos pascat historia, modo sub textu litterae velata medullitus nos reficiat moralis allegoria, modo ad altiora suspendat contemplatio, in praesentis vitae tenebris iam de lumine aeternitatis intermicans. Et sciendum quod quisquis deliciis affluit in quadam sui remissione solvitur, atque a laboris studio quasi ex lassitudine relaxatur, quia nimirum anima cum internis deliciis abundare coeperit, terrenis iam operibus incubare minime consentit; sed amore conditoris capta, et sua captivitate iam libera, ad contemplandam eius speciem deficiendo suspirat, et quasi lassescendo convalescit, quia dum sordida onera portare iam non valet, ad illum per quietem properat, quem intus amat. Hinc etiam in admiratione sponsae scriptum est: Quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens? Quia nimirum sancta Ecclesia nisi verborum Dei deliciis afflueret, de deserto vitae praesentis ascendere ad superiora non posset. Deliciis ergo affluit, et ascendit, quia dum mysticis intelligentiis pascitur, ad superna quotidie contemplanda sublevatur. Hinc etiam Psalmista ait: Et nox illuminatio mea in deliciis meis, quia dum per intellectum mysticum studiosa mens reficitur, iam in ea vitae praesentis obscuritas fulgore diei subsequentis illuminatur, ut etiam in huius corruptionis caligine in intellectum illius vis futuri luminis erumpat, et verborum deliciis pasta praegustando discat quid de pabulo veritatis esuriat. Sequitur: