monumenta.ch > Hieronymus > Samuelis I, 12 > sectio 28 > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XV . <<<     >>> XVII .

CAPUT XVI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
2 Fidelem populum haeretici a Deo discessisse existimant, quia eum suis praedicationibus resistentem vident. Quem cum malis praesentibus afflictum conspiciunt, quasi per admonitionem ad conditoris gratiam trahere conantur, dicentes: Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis. Ac si aperte dicant: Quia nostris dogmatibus resistendo a Domino recessisti, idcirco a iustitiae aedificatione destructus es. Tabernaculum vero aliquando accipimus habitaculum corporis, aliquando vero habitaculum cordis. Nam sicut anima habitamus in corpore, ita per cogitationes habitamus in mente. Iniquitas ergo in tabernaculo mentis, est perversa intentio in studio cogitationis, iniquitas autem in tabernaculo corporis per expletionem operis actio carnalis. Eliphaz itaque quia amicus beati viri exstitit, quaedam vera sentiens, et tamen in his, in quibus a rectitudine deviat, haereticorum speciem tenens, beatum Iob ex virtutibus flagellatum nesciens errasse credidit, quem percussum vidit, eique, si reversus ad Omnipotentem fuerit, pollicetur dicens: Longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo, ac si patenter dicat: Quisquis ad Deum post errata revertitur, in cogitatione simul et in opere mundatur. Sequitur: