monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24 > 9
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, VIII . <<<     >>> X .

CAPUT IX. SHOW APPARATUS

1 Nunquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui?
2 Sicut semita Redemptoris nostri humilitas, ita semita saeculorum superbia est. Saeculorum itaque semitam viri iniqui calcant, quia per huius vitae desideria in elatione perambulant. De quibus adhuc iniquis subditur: