monumenta.ch > Lucanus > sectio 48 > bnfNAL1615.142 > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, IV. <<<     >>> VI.

CAPUT V. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus. Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.
2 In Scriptura sacra pignoris appellatione aliquando dona Spiritus sancti, aliquando vero signatur confessio peccati. Pignus namque accipitur donum Spiritus sancti, sicut per Paulum dicitur: Qui dedit nobis pignus Spiritus. Ad hoc enim pignus accipimus, ut de promissione quae nobis fit certitudinem teneamus. Donum ergo sancti Spiritus pignus dicitur, quia per hoc nostra anima ad interioris spei certitudinem roboratur. Rursum pignoris nomine peccati confessio solet intelligi, sicut in Lege scriptum est: Cum debet tibi quidpiam frater tuus, et abstuleris pignus ab eo, ante solis occasum pignus restitue. Frater etenim noster debitor nobis efficitur cum quilibet proximus in nos aliquid deliquisse monstratur. Peccata quippe debita vocamus. Unde peccanti servo dicitur: Omne debitum dimisi tibi. Et in Dominica oratione quotidie precamur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. A debitore autem nostro pignus accipimus, quando ab eo qui in nos peccasse cognoscitur peccati eius iam confessionem tenemus, per quam relaxare peccatum quod in nos perpetratum est postulamur. Qui enim peccatum quod commisit fatetur, et veniam petit, iam quasi pro debito pignus dedit. Quod nimirum pignus ante solis occasum reddere iubemur, quia priusquam in nobis per dolorem cordis sol iustitiae occidat, debemus ei confessionem veniae reddere a quo confessionem accipimus culpae, ut qui se deliquisse in nos meminit a nobis mox relaxatum sentiat quod deliquit. Quia ergo sancta Ecclesia cum quoslibet ab haereticis ad veritatem fidei revertentes recipit, prius ut confiteri erroris sui culpam debeant persuadet, quasi sub haereticorum specie per Eliphaz dicitur: Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa. Id est, ab his qui a nobis ad te veniunt inutiliter confessionem erroris exegisti. Si vero, ut praediximus, pignus sancti Spiritus dona sentiamus, haeretici sanctam Ecclesiam fratrum suorum pignus dicunt abstulisse, quia eos qui ad illam veniunt dona spiritalia suspicantur amittere. Unde et sequitur: Et nudos spoliasti vestibus.
3 Eos quos haeretici perversis praedicationibus trahunt praecepta doctrinae suae quasi quaedam vestimenta habere existimant, et tandiu illos vestitos putant, quandiu haec quae ipsi praedicaverunt ab illis servari considerant; ex quibus cum quidam ad sanctam Ecclesiam redeunt, eos protinus doctrinae vestimenta perdidisse suspicantur. Sed cum nudus exspoliari nequeat, quaerendum nobis est quomodo prius nudi, et post spoliati memorantur? Sed sciendum est quia omnis qui cordis puritate perfruitur, eo ipso quo duplicitatis tegumentum non habet, nudus est. Et sunt nonnulli apud haereticos qui cordis quidem puritatem habent, sed tamen doctrinae eorum dogmata perversa suscipiunt. Hi nimirum et ex sua puritate nudi sunt, et quasi ex eorum praedicatione vestiuntur. Et quia tales quique facile ad sanctam Ecclesiam redeunt, eo quod duplicitatis malitia non utuntur, eos haeretici nudos fatentur, quos ab ea dicunt vestibus exspoliatos, quia simplices quosque pigros atque hebetes putant, quos prava sua dogmata perdidisse considerant.
4 Sequitur: Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. Haeretici quo veritatis soliditatem non tenent, eo nonnunquam student ut loquaciores appareant, et contra catholicorum fidem quasi de doctrinae scientia gloriantur; cunctos quos aspiciunt pravis ad se trahere sermonibus quaerunt, et unde sibi alios ad interitum sociant, inde se agere aliquid vivaciter putant. Eos vero lassos dicimus qui sub huius saeculi onere laborioso fatigantur. Unde et per semetipsam Veritas dicit: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Haeretici igitur, quia sua dogmata praedicare non cessant, sanctam Ecclesiam quasi de imperitia irrident, dicentes: Aquam lasso non dedisti, et esurienti panem subtraxisti. Se enim aquam lasso dare existimant cum quibusdam sub terreno fasce laborantibus sui poculum erroris praebent. Et panem se esurientibus non subtraxisse suspicantur, quia etiam de invisibilibus atque incomprehensibilibus requisiti, cum superba audacia respondent. Et tunc se doctos prae omnibus credunt cum loqui de incognitis infelicius praesumunt. Sancta vero Ecclesia dum quempiam videt esurire quod ei non prosit accipere, aut si iam sunt sibi cognita, modeste supprimit, aut si adhuc videntur incognita, humiliter fatetur, eosque ad ordinatae humilitatis sensum revocat cum per suum illis praedicatorem dicit: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Et rursum: Noli altum sapere, sed time. Atque iterum: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. Et rursum: Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud. Mel quippe invenire est sancti intellectus dulcedinem degustare. Quod tunc sufficienter comeditur, quando nostra intelligentia iuxta mensuram sensus sub moderamine tenetur. Nam satiatus mel emovit, qui plus appetens penetrare quam capit, et illud perdit unde potuit nutriri. Quia ergo sancta Ecclesia ab infirmis mentibus prohibet alta perscrutari, beato Iob dicitur: Esurienti subtraxisti panem.
5 Et quia eius quoque magnitudini haeretici invident, quod in fide vera populos universaliter tenet, cum terrenae prosperitatis tempus inveniunt, contra eam in superbis vocibus excedunt, et exprobrantes aperiunt quantum prius eius potentiae latenter invidebant. Nam sequitur: In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. Ac si patenter dicant: Quod in praedicatione tua terram universaliter occupasti, potentia fortitudinis, non ratio veritatis fuit. Quia enim christianos principes praedicationem eius tenere conspiciunt, hoc quod ei a populis creditur, non virtutem rectitudinis, sed causam saecularis potentiae esse suspicantur. Sequitur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, IV. <<<     >>> VI.
monumenta.ch > Lucanus > sectio 48 > bnfNAL1615.142 > 5