monumenta.ch > Gregorius Magnus > 58
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, LVII . <<<     >>> LIX .

CAPUT LVIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quis arguet coram eo viam eius? et quae fecit, quis reddet illi?
2 Saepe malus indignationem conditoris sui, quam in aeternum passurus est, et in hac quoque vita positus experitur, dum prosperitatem quam amat amittit, et adversitatem quam formidat invenit. Et quamvis increpari de suis pravitatibus a iustorum lingua etiam in prosperis valeat, scimus tamen quod cum facta sua perversum quemque deiiciunt, iustorum increpatio convalescat. Qua autem ratione nunc dicitur: Quis arguet coram eo viam eius? dum etiam, iustis tacentibus, hoc quoque notum sit, quia toties hic iniqui via arguitur, quoties eius prosperitas interveniente adversitate turbatur. Sed beatus Iob dum de omnium malorum corpore loqueretur, subito ad omnium iniquorum caput verba convertit. Vidit enim quod in fine mundi Satan hominem ingrediens, quem sacra Scriptura Antichristum appellat, tanta elatione extollitur, tanta virtute principatur, tantis signis et prodigiis in sanctitatis ostensione elevatur, ut argui ab homine eius facta non valeant quia cum potestate terroris adiungit etiam signa ostensae sanctitatis, et ait: Quis arguet coram eo viam eius? Quis videlicet hominem illum increpare audeat, cuius visum ferre pertimescit? Sed tamen eius viam non solum Elias et Enoch, qui in eius exprobrationem ad medium deducuntur, sed etiam omnes electi arguunt, dum contemnunt, dum virtute mentis eius malitiae resistunt. Sed quia hoc ex divina gratia, et non suis viribus faciunt, recte nunc dicitur: Quis arguet coram eo viam eius? Quis etenim, nisi Deus, cuius adiutorio electi, ut resistere valeant, fulciuntur? Aliquando enim in Scriptura sacra cum interrogando Quis ponitur, Omnipotens designatur. Unde scriptum est: Quis suscitabit eum? De quo per Paulum dicitur: Quem Deus suscitavit a mortuis. In eo ergo quod sancti viri eius iniquitati contradicunt, non ipsi sunt qui viam eius arguunt, sed ille est ex cuius gratia confortantur. Et quia praesentia eius, qua in homine venturus est, multo atrocior in persecutione erit quam nunc, cum minime cernitur, quia specialiter adhuc illo vase suo proprio non gestatur, bene dictum est: Coram eo. Multi enim nunc vias Antichristi diiudicantes corripiunt, sed hoc quasi in eius absentia faciunt, dum illum arguunt quem adhuc specialiter non intuentur. Cum vero in illo damnato homine venerit, quisquis eius praesentiae resistit, coram eo viam eius arguit, cuius vires et conspicit et contemnit. Vel certe viam eius arguere est prosperitatem cursus eius aeterno supplicio interveniente turbare. Quod quia solus Dominus propria virtute facturus est, de quo scriptum est. Quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui, recte dicitur: Quis arguet coram eo viam eius? Unde et sequitur: Et quae fecit, quis reddet illi? Quis nimirum, nisi Dominus? Qui solus illi perdito homini quae fecit reddet, dum potestatem eius tam validam per adventum suum aeterna damnatione contriverit. Sed elatus iste princeps malorum, in hac vita quandiu est positus, quid agat, audiamus. Sequitur: