monumenta.ch > Gregorius Magnus > 56
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, LV. <<<     >>> LVII .

CAPUT LVI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. Dicitis enim: Ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum?
2 Impium enim crediderant quem, ablatis rebus, temporaliter destructum videbant. Sed sanctus vir tanto eos alta consideratione diiudicat, quanto inter damna quae pertulerat infracta rectitudine stabat. Quid enim ei foris rerum damna nocuerant, qui illum non amiserat quem interius amabat?
3 Hoc vero quod dicitur: Simul in pulvere dormient, et vermes operient eos, si quis forsitan accipere per allegoriam velit, explere breviter possumus, si de iniquo hoc divite ea quae sunt iam dicta replicemus. Dicitur namque: Viscera eius plena sunt adipe. Sicut enim ex abundanti cibo adeps, ita ex abundantia rerum superbia nascitur, quae impinguat mentem divitis, dum elevatur animus superbientis. Superbia quippe cordis quasi quaedam pinguedo est crassitudinis. Unde quia plerique ex abundantia peccata perpetrant, per Prophetam dicitur: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Sequitur: Et medullis ossa illius irrigantur. Amatores huius saeculi quasi ossa habent, quando in hoc mundo fortitudinem dignitatum possident. Sed si in exteriori dignitate desint terrenae et domesticae divitiae, quantum ad iudicium suum ossa quidem habent, sed medullas in ossibus non habent. Quia ergo sic iste amator huius saeculi exteriori potestate fulcitur, ut etiam interiori terrenae domus abundantia saginetur, dicitur: Et medullis ossa illius irrigantur. Vel certe ossa sunt huius divitis pravae et durae consuetudines, medullae vero in ossibus sunt ipsa desideria male vivendi, quae neque ex pravitatis satisfactione satiantur. Quae medullae quasi ossa irrigant, cum prava desideria perversas consuetudines suas in voluptatum delectatione conservant.
4 Et sunt nonnulli qui in hoc mundo divitias non habent, sed habere concupiscunt, elati esse appetunt; quamvis in hoc mundo quod cupiunt obtinere non possunt; et cum nullis rebus vel honoribus fulti sint, per mala tamen desideria in conspectu interni iudicis reos conscientia addicit. Talis etenim quisque plerumque ideo affligitur, quia ditescere ac superbire non praevalet. De quo et subditur: Alius vero moritur in amaritudine animae suae absque ullis opibus. Ecce unde dives superbo corde inaniter gaudet, inde pauper alius superbo corde inanius affligitur. Bene autem de utrisque subiungitur: Et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. In pulvere enim dormire est in terrenis desideriis oculos mentis claudere. Unde unicuique peccanti et in culpa sua dormienti dicitur: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Vermes vero qui de carne nascuntur eos simul operiunt, quia sive divitis, sive pauperis superbientis animum curae carnales premunt. In rebus etenim terrenis pauper et dives reprobus, quamvis non pari prosperitate fulciantur, pari tamen anxietate turbantur, quia quod ille iam cum metu habet, iste cum anxietate appetit; et quia habere non valet, dolet. Dicatur ergo: Simul in pulvere dormient, et vermes operient eos, quia etsi non simul rebus temporalibus sublevantur, simul tamen in cura rerum temporalium mentis torpore sopiuntur. Simulque eos vermes operiunt, quia vel istum ut concupita habeat, vel illum, ne habita amittat, carnales cogitationes premunt.
5 Beatus autem Iob, qui nec habitis rebus elatus fuerat, nec amissas cum anxietate requirebat, quia nullis exterioris damni cogitationibus mordebatur, eum vermes cordis non operuerant. Et quia in terrena cura mentem suam non deiecerat, nequaquam in pulvere dormiebat. Sequitur: Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. Cum scriptum sit: Quis scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? qua ratione nunc dicitur: Certe novi cogitationes vestras. Sed tunc spiritus hominis ignoratur ab altero cum verbis vel operibus non demonstratur. Nam cum scriptum sit: Ex fructibus eorum cognoscetis eos, per hoc quod foris agitur quidquid intus latet aperitur. Unde recte quoque per Salomonem dicitur: Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. Proinde beatus Iob, cum amicorum colloquentium cogitationes nosse se diceret, adiunxit: Et sententias contra me iniquas, ut ex patenti re ostenderet quia hoc quod in eis latebat invenisset. Unde ipsas quoque eorum iniquas sententias adiungit, dicens: Dicitis enim: Ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum?
6 Infirmi quique, qui in hoc mundo florere appetunt, et sicut magna mala, sic flagella pertimescunt, in eis quos flagellatos aspiciunt, culpas ex poena metiuntur. Quos enim percussos cernunt, Deo displicuisse suspicantur. Unde amici beati Iob, quem percussum viderunt, impium fuisse crediderunt, videlicet aestimantes quia si impius non fuisset, eius tabernacula permanerent. Sed ista non cogitat nisi qui adhuc infirmitatis taedio laborat, qui in praesentis saeculi delectatione gressum cogitationis figit, qui transire ad aeternam patriam perfectis desideriis nescit. Unde bene subiungitur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, LV. <<<     >>> LVII .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 56