monumenta.ch > Gregorius Magnus > 54
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, LIII. <<<     >>> LV.

CAPUT LIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nunquid Deum quispiam docebit scientiam, qui excelsos iudicat?
2 Cum in his quae de nobis aguntur ambigimus, debemus alia quae nobis sunt certa conspicere, et eam quae de nostra nobis incertitudine surrexerat cogitationis querelam placare. Ecce enim quod electos ad vitam flagella revocant, et a malis actibus reprobos nec flagella compescunt, omnipotentis Dei iudicia super nos valde occulta sunt, et iniusta non sunt. Sed si tendamus oculum mentis ad superiora, in illis aspicimus quia de nobis quid iuste conqueri non habemus. Omnipotens enim Deus angelorum merita discernens, alios in aeterna luce sine lapsu permanere constituit, alios sponte lapsos a statu suae celsitudinis in aeternae damnationis ultione prostravit. Nobiscum igitur iniuste nil agit, qui et subtiliorem nobis naturam iuste iudicavit. Dicat ergo: Nunquid Deum quispiam docebit scientiam, qui excelsos iudicat? Qui enim super nos mira facit, constat procul dubio quia de nobis scienter omnia disponit. His itaque praemissis, adiungitur ubi humanus animus in requisitione fatigatur. Nam subditur: