monumenta.ch > Beda Venerabilis > 10 > 50
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XLIX . <<<     >>> LI .

CAPUT L. SHOW APPARATUS

1 Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.
2 Iniquus cum in potestate conspicitur, cum valde in oppressionibus et violentiis effrenatur, ab infirmorum cogitationibus gravis nimium, et quasi in hoc mundo radicatus aestimatur. Sed cum districti iudicis sententia venerit, omnes iniqui quasi paleae ante ventum erunt: quia, ut ita dicam, irae flatu subito levantur atque asportantur ad ignem, quos hic in suis quondam praeiudiciis quasi duri ponderis superiacentem molem indigentium lacrymae movere non poterant. Et ad rapientis iudicii manus leves sunt, qui per iniustitiam proximis graves fuerunt. Et sicut favilla, quam turbo dispergit. Ante omnipotentis Dei oculos iniqui vita favilla est: quia, etsi apparet ad momentum viridis, ab eius tamen iudicio iam consumpta cernitur; quia consumptioni est aeternae deputata. Hanc favillam turbo dispergit: quia Deus manifestus veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu eius ardebit, et in circuitu eius tempestas valida. Huius enim tempestatis turbine ab aeterni conspectu iudicis iniqui rapiuntur; et qui hic mentem desiderio perverso solidaverant, ibi paleae et favilla videbuntur: quia eos ad aeterna supplicia turbo rapiens asportat. Sequitur: